Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 246  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tenentis sui, fallit tamen in hoc casu, quia primam habere non poterit23
[002] licet habere possit cum heredibus ut prædictum est communem. Si autem
[003] sit heres apparens unus vel plures unum ius habentes, et de quibus dubitetur24
[004] an sint25 heredes6 vel27 non, vel ad heredes26 non29 recognoscantur,
[005] statim sibi perquirant per assisam mortis antecessoris30 et doceant se
[006] esse heredes per assisam. Si autem dubitetur an præsentes qui se faciunt
[007] heredes, heredes31 sint vel non, quia heres et frater32 antenatus profectus
[008] fuit33 in Terram Sanctam forte et nesciatur si vivus sit vel non, fiat34
[009] præsentibus seisina per dominum capitalem et per assisam sub tali
[010] condicione, quod si antenatus redierit quod ei restituatur hereditas sine
[011] placito, cum bene constet35 quod talis sit heres si vivus extiterit. Si
[012] autem dominus capitalis primam seisinam habuerit,36 duo contendant de
[013] heredibus quorum quilibet se gerat pro herede, scilicet postnatus cum
[014] primogenito, legitimus cum bastardo, nulli eorum facienda erit hereditatis
[015] restitutio37 antequam constiterit quis eorum sit heres38 propinquior vel
[016] iustior, quod si fecerit et heredi non legitimo seisinam fecerit et homagium
[017] suum ceperit, si contra petitionem legitimi heredis vocetur ad warantum,
[018] warantizare tenebitur39 de iure, licet sic respondeat warantizationi quod
[019] homagium talis receperit40 salvo iure cuiuslibet, quia male salvat ius veri
[020] heredis ex quo homagium capit non legitimi41 et ipsum inducit in seisinam
[021] ad exhereditationem veri heredis, cum scit vel scire debet alium esse
[022] heredem, vel impune retinere posset seisinam donec ei de veritate constaret,
[023] quod quidem locum habere posset si dubium esset42 an alius heres
[024] esset vel non, cum nullus compareat vel contendat.

Si dominus capitalis vacuam invenerit possessionem.


[026] SI autem dominus capitalis vacuam invenerit possessionem post mortem
[027] tenentis sui, tenere se poterit in seisina absque alicuius iniuria donec
[028] constiterit ei quis sit heres legitimus. Et cum constiterit,43 donec ad ipsum
[029] venerit facturus ei sicut domino quod de iure44 facere debebit, et maxime
[030] si ipsum ad dominum recognoscat. Poterit enim esse contentio inter plures
[031] de iure dominii,45 de qua nihil ad præsens. Cum autem dominus vacuam
[032] habuerit seisinam ut prædictum est, heres46 sine voluntate ipsius ingredi
[033] non poterit, quod si fecerit super seisinam capitalis domini et47 dominus
[034] eum eiecerit, vel si ipse heres dominum capitalem eiecerit et ipse dominus



Notes

23. potuit, OC, MG.

24. dubitatur, OC, MG.

29. Om., MA, MB, OC, MG.

25-26. sit heres, MA, MB.

27-28. Om., OC, MG, CM.

30. Om., OA, CE, MB.

31. Om., MA, MB, CM.

32. super, MA, MB.

33. fuerit, OC, MG, CM.

34. fiat de, OA, CE, Y (corr.).

35. constat, MB, MG.

36. habuit, OA, MC.

37. institutio, OC, MG.

38. Om., OC, MG, CM.

39. non t., MA, MB.

40. ceperit, V, MG.

41. legitimum, V, MG.

42. sit, OC, MG.

43. c. ei quis sit heres legitimus, V, MA (om. legitimus).

44. iure de, OC, MG.

45. domini, MA, CM.

46. Om., OC, MG, CM.

47. Om., MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College