[003] SUPRA dictum est de seisina propria cum quis iniuste per violentiam [004] fuerit disseisitus omnino, vel impeditus quo minus commode uti [005] possit seisina, qualiter restituatur. Nunc autem dicendum8 de seisina [006] aliena et propinqua, scilicet alicuius antecessoris præmortui, qualiter [007] heredibus propinquioribus adquiratur. De iis de quibus antecessor obiit [008] seisitus ut de feodo, quacumque ratione vel quocumque titulo, sive consistant9 [009] in corpore sive in iure, heres propinquior eandem habebit seisinam [010] quam antecessor habuit. Et si plenæ ætatis extiterit et vacuam possessionem [011] invenerit, si tempore mortis antecessoris præsens non fuerit, bene [012] licebit ei se ponere in seisinam, dum tamen paratus sit facere10 domino suo [013] capitali quod de iure et secundum legem terræ facere debebit11 cum ipsum [014] ad dominum recognoverit. Eodem modo si tempore mortis antecessoris in [015] seisina inventus fuerit cum12 ipso antecessore cuiuscumque ætatis extiterit, [016] et13 ad heredem recognitus fuerit, et dominorum poterit resistere [017] violentiæ si nitantur eum eicere cum plenæ ætatis extiterit.14 Si autem [018] minoris ætatis, tunc15 prius habebit dominus custodiam terrarum vel [019] corporis quam16 ceperit homagium heredis. Si autem dominus capitalis [020] tales cum in seisina fuerint et17 heredes contra eorum voluntatem eiecerit, [021] sive ipsos heredes recognoverit sive non, per assisam novæ disseisinæ [022] seisinam suam rehabebunt cum plenæ ætatis extiterint. Si autem minor [023] eiectus fuerit, habebit duo remedia, assisam videlicet novæ disseisinæ [024] vel mortis antecessoris,18 quamcumque istarum elegerit. Et si in19 una [025] f.252b] defecerit, regressum habebit ad aliam, ordine tamen observato. [026] Et cum tales heredes ita in possessione extiterint, non denegabitur [027] domino capitali simplicem habere seisinam ut pro domino recognoscatur, [028] ita tamen quod nihil inde capiat nec aliquem20 a possessione amoveat21 [029] contra ipsorum heredum voluntatem. Et22 quamvis a quibusdam dicatur [030] quod capitalis dominus primam habere debeat seisinam post mortem