[002] REX talibus iudicibus salutem. Prohibemus vobis ne teneatis placitum [003] coram47 vobis in curia christianitatis de advocatione talis ecclesiæ et de [004] tali ecclesia de cuius advocatione nuper fuit placitum48 in curia nostra [005] coram nobis49 inter A. de N. querentem et B., custodem C.50 filii et heredis [006] f.251] talis, impedientem ratione iuris quod idem B. dicebat eundem C. [007] habere in advocatione illa. Et unde inter eosdem A. et B. in eadem curia [008] nostra convenit coram nobis ita quod uterque illorum consensit in talem [009] clericum, eo quod placitum terminari non potuit nec res in iudicium [010] deduci, cum prædictus C. de quo dicitur quod ius habet in advocatione [011] illa adhuc sit infra ætatem, quia si placitum illud coram vobis in curia [012] christianitatis procederet, idem C. dum est infra ætatem de advocatione [013] illa posset damnum incurrere, et placita de advocationibus spectant ad [014] coronam et dignitatem nostram. Teste etcetera. Qui vero si ad talem [015] prohibitionem desistere1 noluerint, attachientur, vel2 episcopus habeat [016] eos cum laicum feodum non habuerint, ut infra de prohibitionibus plenius. [017] Si quis semel per assisam seisinam præsentandi recuperaverit et ille3 [018] versus quem recuperaverit petere inceperit advocationem per breve de [019] recto, et pendente placito inceperit iterum vacare ecclesia et uterque [020] ipsorum4 præsentaverit, ille præferri debet qui ultimo præsentavit, et [021] fiat breve ad episcopum in5 hac forma.6
Cum quis per assisam recuperavit et postea cum fuerit implacitatus per breve de recto incipiat ecclesia vacare.
[023] REX tali episcopo salutem. Ostensum est nobis ex parte A. quod cum ipse [024] nuper in curia nostra etcetera recuperasset præsentationem suam ad [025] ecclesiam talem versus B. per assisam ultimæ præsentationis inde ibi [026] inter eos captam, et clericus ad præsentationem suam admissus esset ad [027] ecclesiam illam ad mandatum nostrum, et idem B. cum iam7 inceperit [028] placitare per breve de recto super ipsa proprietate, et contigeret iterum [029] illam ecclesiam vacare pendente placito super recto, idem B. ratione [030] iuris quod dicit sibi competere cum nullum adhuc evicerit,8 clericum [031] suum præsentat ad ecclesiam memoratam ut præsentationem ipsius impediat [032] de quo constat quod sit in possessione præsentandi. Et9 ideo vobis [033] mandamus quod non obstante præsentatione vel10 reclamatione ipsius B., [034] nec etiam prohibitione nostra si quam habueritis ne11 clericum admittatis [035] donec placitum super12 recto terminetur, ad præsentationem ipsius A.