Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 240  Next    

Go to Volume:      Page:    




Si episcopus non admiserit clericum ad mandatum domini regis.


[002] REX tali episcopo salutem. Satis recolimus vobis alias dedisse in mandatis
[003] quod non obstante reclamatione B. ad præsentationem A. idoneam personam
[004] ad talem ecclesiam quæ vacat admitteretis, cuius ecclesiæ advocationem
[005] idem A.23 in curia nostra recuperavit nuper versus eundem B. per
[006] assisam ultimæ præsentationis24 etcetera,25 vel26 per iudicium eiusdem curiæ
[007] nostræ. Et super hoc ostensum est nobis ex parte ipsius A. quod idem B.
[008] præsentationi ipsius A. impedimentum opponit, ea ratione quod idem B.
[009] in curia nostra coram etcetera, manerium illud27 ad quod advocatio illa
[010] pertinet clamat28ut29 ius suum. Et quia idem B. manerium illud adhuc
[011] nondum recuperavit nec aliquid de pertinentiis suis, et advocatio illa sit
[012] de eius pertinentiis, vobis mandamus quod non obstante reclamatione
[013] ipsius B. etcetera. Si clericus ab eo præsentatus qui per iudicium amiserit,
[014] clericum præsentatum ab eo qui ius præsentandi evicit in causam traxerit30
[015] coram quibuscumque iudicibus, ad impediendum31 ea quæ in curia domini
[016] regis rite32 acta sunt, fiat33 iudicibus prohibitio ne procedant per tale
[017] breve.

Si clericus ab eo præsentatus qui amisit implacitaverit clericum eius qui per iudicium recuperavit, fiat talis prohibitio.


[019] REX tali et coniudicibus suis salutem. Ostensum est nobis ex parte A.
[020] quod cum aliquando in curia nostra coram iustitiariis nostris etcetera,
[021] arramiasset versus B. assisam ultimæ præsentationis quis advocatus
[022] tempore pacis etcetera ad ecclesiam talem, et idem B. non dediceret quin
[023] clericus qui ultimo obiit persona in eadem ecclesia præsentatus esset per
[024] ipsum A. et ad præsentationem suam admissus, et unde in eadem curia
[025] nostra34 consideratum fuit quod prædictus A. in seisina sua remaneret,
[026] et ita quod ad mandatum nostrum et35 ad præsentationem suam episcopus
[027] loci clericum admitteret, et admisit quendam C., D. quem36 prædictus B.
[028] qui37 præsentationem illam amisit aliquando præsentaverat prædictum C.
[029] coram vobis trahat in placitum de eadem ecclesia auctoritate litterarum
[030] domini papæ: et si idem B. coram vobis obtineret in causa memorata irritare
[031] posset ea quæ in curia nostra rite sunt acta. Et cum hoc esset manifeste
[032] contra coronam et dignitatem nostram, vobis38 mandamus quod in39
[033] causa illa4340 non procedatis41 de42 cetero45 propter quod ad vos44 nos
[034] capere debeamus. Teste etcetera. Item aliud46 de eodem.



Notes

23. Om., MA, MB, MC, CE.

24. Om., CE, Y.

25. Om., MA, MB.

26. et, OC, CM; om., MA, MG.

27. Om., MA, MB.

28-29. clamium et, OC, MG (clam.).

30. traxit, contraxit, MSS. var.

31. impetrandum, OC, CM; om., MG.

32. ita, OC, CM; om., MG.

33. fiat inde, CM; f. in, OC.

34. Om., MA, MB.

35. Om., OC, MG, CM.

36. quod, MA, MB.

37. in, MA, MB.

38. Om., MA, MB.

39-40. eam ultra, OC, MG, CM (in e. u.).

40. illa ultra, MC.

41. procedant, MA, MB.

42-43. Om., OC, MG, CM.

44-45. nos, MA, MG, Y; vos, MB; sic, MSS. gen.

46. aliud breve, OC, MG, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College