Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 23  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] habebit quadraginta dierum et duorum floz11 et unius ebbe,12 quia de ultra
[002] mare, et similiter spatium quindecim dierum postquam venerit in
[003] regnum, et etiam quatuor dierum ut prædictum est ut vires resumat
[004] etcetera. Si autem extra regnum in simplici peregrinatione in Terra Sancta,
[005] tunc dabitur ei dilatio unius anni extra regnum, et quindecim dierum et
[006] quatuor infra ut prædictum est. Si autem in generali passagio ad Terram
[007] Sanctam, dabitur ei dilatio trium annorum et quindecim dierum et quatuor
[008] ut prædictum est. Et si aliquis infra tempus illud feoffatus fuerit a disseisitore,
[009] si verus dominus reversus eum incontinenti eiciat, non recuperabit
[010] per assisam, quia tempus tale licet longum non est computandum absenti.
[011] Et ideo taliter feoffatus sibi imputare poterit, nisi prius medio tempore
[012] sibi per breve de warantia prospexerit. Omnes autem qui moram fecerint
[013] longiorem quoad restitutionem incontinenti seisinam suam dedisse videntur
[014] oblivioni. Provideant igitur sibi illi qui voluerint reicere incontinenti
[015] flagrante disseisina, quod iniuriam disseisinæ per patientiam, dissimulationem,
[016] negligentiam, impotentiam, desperationem vel negligentem
[017] impetrationem non tepescat, per quod amittat utramque possessionem,
[018] naturalem videlicet et civilem, et disseisitor utramque13 habere incipiat ita
[019] quod sine iudicio eici non possit quasi incontinenti. Qualiter autem quis
[020] eici debeat incontinenti videndum erit per exemplum, et cui competit
[021] assisa et cui non quia incontinenti. Ut ecce, eicio te de libero tenemento
[022] tuo viribus et non iudicio, competit tibi remedium per assisam ut infra.
[023] Item eicio te et tu me incontinenti flagrante disseisina, non recuperabo per
[024] assisam quia passus sum id quod feci. Item eicio te et tu me incontinenti et
[025] ego te postea incontinenti iterum, adhuc competit tibi assisa contra me ad
[026] seisinam recuperandam, et ita erit in infinitum, quod verus possessor eicere
[027] poterit incontinenti, et non competit contra ipsum assisa, et si ipse iterum a
[028] spoliatore incontinenti eiciatur poterit spoliatorem reicere, et non competit
[029] spoliatori assisa quia quod fecit passus est. Si autem verus possessor
[030] negligens fuerit post disseisinam et negligens impetrator, patiens et dissimulans
[031] iniuriam, impotens omnino vel de potentia desperans, ut prædictum
[032] est, ita quod utramque amiserit possessionem, naturalem videlicet et
[033] civilem, non succurritur ei nisi per assisam. Et si forte assisam contemnat
[034] et possessionem suam, viribus utens non iudicio, sibi usurpare præsumat,
[035] competit spoliatori propter usurpationem assisa, non quia iniuste disseisitus
[036] sit, sed quia sine iudicio, et quia per negligentiam veri domini utramque
[037] incepit habere possessionem, naturalem videlicet et civilem. Et si verus
[038] dominus habere velit regressum, vix aut14 numquam audietur nisi tantum
[039] super proprietate. Si autem velit ad assisam recurrere quæ primo ei competebat,
[040] non poterit, quia assisam demeruit et gratiam iuris, et quia frustra



Notes

11. flodorum, V, MA.

12. ebbae, V.

13. utrumque, OB, LA, MG.

14. vel, OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College