[001] præsentent ad eandem ecclesiam, salvo iure utriusque ipsorum [002] cum idem A. qui nunc est infra ætatem pervenerit ad ætatem. Et ideo [003] vobis mandamus quod ad præsentationem ipsorum44 A. et B., salvo iure [004] utriusque ipsorum cum idem A. ad ætatem pervenerit secundum quod [005] prædictum est, idoneam personam ad eandem ecclesiam admittatis. Teste [006] etcetera.
Item alia forma de eadem materia.
[008] REX tali episcopo salutem. Sciatis quod cum A. custos filii et heredis B. [009] summonitus esset in curia nostra coram iustitiariis etcetera, ad respondendum [010] tali abbati quare impedivit eundem abbatem præsentare idoneam [011] personam ad ecclesiam de N. quæ vacat, et cuius ecclesiæ advocationem [012] f.250] idem A. dicebat45 ad se pertinere ratione dicti heredis, idem1 [013] abbas venit in curia eadem et ostendit cartas antecessoris talis dicti [014] heredis, per quas dicebat ius advocationis eiusdem ecclesiæ ad se pertinere. [015] Tandem vero convenit inter eosdem2 abbatem et A. de communi consensu [016] quod ipsi communiter3 clericum eligant et eundem vobis præsentent, salvo [017] tamen unicuique ipsorum abbatis et heredis iure suo in posterum, tam [018] super possessione quam super proprietate, et ita quod neutri ipsorum4 [019] aliquid iuris depereat possessionis vel proprietatis cum prædictus heres [020] ad hereditatem pervenerit. Et ideo vobis mandamus quod ad præsentationem [021] prædictorum abbatis et A. idoneam personam ad eandem ecclesiam [022] admittatis, salvo iure cuiuslibet, cum prædictus heres ad ætatem [023] pervenerit, secundum quod prædictum est. Teste5 etcetera. Et quod de [024] communi consensu eligi debet clericus et communiter præsentari propter [025] minorem ætatem heredis, habetis de termino Sancti Michælis anno regis [026] Henrici quarto decimo incipiente quinto decimo comitatu Derbeiæ, assisa [027] ultimæ præsentationis de ecclesia de Elkedene.6 Item aliud breve de [028] eadem materia ubi præsentatur clericus de communi consensu eorum qui [029] sunt plenæ ætatis, ubi placitum fuit per breve de recto.
De clerico admittendo ubi quis præsentatur de communi consensu plurium qui sunt plenæ ætatis.
[031] REX tali episcopo salutem. Sciatis quod convenit in curia nostra coram [032] iustitiariis etcetera, inter A. petentem et B. deforciantem de advocatione [033] ecclesiæ de N. cum pertinentiis, unde placitum fuit inter eos in eadem [034] curia, scilicet quod prædicti A. et B. idoneam personam eligant et ipsam7 [035] ad eandem ecclesiam unanimiter præsentent salvo iure cuiuslibet. Et ideo [036] vobis mandamus quod ad præsentationem ipsorum A. et B., salvo iure