[001] honestate episcopi, de gratia possit obtinere. Et ideo vobis mandamus [002] quod31 non obstante reclamatione eiusdem B. ad præsentationem ipsius A. [003] idoneam personam ad eandem ecclesiam admittatis, salva tamen eidem B. [004] dicta portione sex marcarum cum32 augmentatione prædicta, si illam de [005] gratia vestra33 et cum honestate possit obtinere. Si quis per iudicium [006] recuperavit34 præsentationem suam ratione firmæ quam habuerit de aliquo [007] manerio cum omnibus pertinentiis suis, nulla facta exceptione, tunc fiat [008] breve episcopo35 in hac forma.
Si per iudicium ratione firmæ.
[010] REX tali episcopo salutem. Sciatis quod36 A. in curia nostra coram iustitiariis [011] etcetera, per considerationem eiusdem curiæ nostræ recuperavit [012] seisinam præsentationis suæ ad talem ecclesiam versus B., ea ratione quod [013] prædictus A. habet manerium de N. ad firmam de prædicto B. cum omnibus [014] pertinentiis suis, nulla facta exceptione vel quibusdam specialiter [015] exceptis, nulla tamen facta mentione de advocatione, sicut patet manifeste [016] per cartam ipsius B. quam idem A. in eadem curia nostra coram [017] eisdem iustitiariis nostris ostendit, et etiam quam idem B. in eadem [018] curia recognovit. Et ideo vobis mandamus quod non obstante reclamatione [019] ipsius B., ad præsentationem prædicti A. ratione prædictæ firmæ [020] secundum quod prædictum est idoneam personam ad eandem ecclesiam [021] admittatis. Teste etcetera.
Si cartæ proferuntur contra minorem.
[023] SI minor infra ætatem assisam portaverit et proferantur contra ipsum [024] cartæ antecessorum suorum ad quas ipse infra ætatem respondere non [025] possit, vel si aliquis contra ipsum proferat breve quare impediat37 et [026] cartam exhibeat in iudicio ad quam respondere non possit minor, et38 [027] ita quod de necessitate oporteat placitum remanere usque ad ætatem, [028] proviso tamen quod ei qui est infra ætatem nihil iuris depereat, et ita [029] quod de consilio curiæ eligant partes clericum et communiter præsentent, [030] reservata tamen39 quadam40 minima pensione41 ut superius dictum est, [031] eat breve ordinario loci42 in hac forma.
Breve de admittendo clericum ubi partes consentiunt in clericum propter minorem qui non potest ad cartas respondere.
[033] REX tali episcopo salutem. Sciatis quod cum A. qui est infra ætatem in [034] curia nostra coram iustitiariis etcetera, peteret versus B. advocationem [035] talis ecclesiæ per assisam ultimæ præsentationis inde43 ibi inter eos summonitam, [036] tandem convenit inter eos quod ipsi idoneam personam communiter