Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 236  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] eorum11 omnium personam illam ad eandem ecclesiam admittatis.
[002] Si autem in12 personam talem idem A. consentire noluerit13 ut convenit,
[003] tunc, non obstante reclamatione ipsius A., ad præsentationem ipsorum14 B.
[004] et C. idoneam personam quam ipsi elegerint ad eandem ecclesiam admittatis.
[005] Teste etcetera. Eodem modo fiat de pluribus participibus si consenserint
[006] de15 præsentando alternis16 vicibus successive, et inseratur brevi17
[007] tota forma concordiæ. Si quatuor sorores participes, quarum duæ viros
[008] habuerint18 et duæ non, simul cum viris petierint seisinam præsentandi
[009] versus aliquos et per assisam recuperaverint, tunc fiat breve19 episcopo
[010] in20 hac forma.21

Breve de quatuor sororibus quarum duæ habent virum et duæ non.


[012] REX tali22 episcopo salutem. Sciatis quod A. et B. uxor eius, C. et D.
[013] uxor eius, E. et F. sorores ipsarum23 B. et D., in curia nostra etcetera,
[014] recuperaverunt24 seisinam præsentationis suæ versus G.25 per assisam
[015] ultimæ præsentationis inde ibi inter eos captam, præsentibus H. et I.
[016] simul cum prædicto G. contra assisam illam, et concedentibus eisdem A.
[017] et B., C. et D., E. et F. præsentationem suam ad eandem ecclesiam. Et
[018] ideo vobis mandamus quod ad præsentationem prædictorum A. et C.
[019] ratione prædictarum B. et D. uxorum suarum, et26 ad præsentationem
[020] prædictarum E. et F., idoneam personam ad eandem ecclesiam admittatis.
[021] Si autem post assisam captam convenerit inter partes per concordiam de
[022] aliqua pensione augendam de gratia et ordinatione27 episcopi, tunc fiat
[023] breve in hac forma.

Breve.


[025] REX tali episcopo vel eius officiali salutem. Sciatis quod post assisam
[026] ultimæ præsentationis captam inter A. querentem et B. impedientem de
[027] tali ecclesia per iustitiarios nostros ad hoc assignatos per præceptum
[028] nostrum, convenit inter eosdem A. et B. in curia nostra coram nobis de
[029] f.249b] eadem ecclesia, scilicet quod prædictus B. recognovit advocationem28
[030] illius ecclesiæ esse ius ipsius A.,29 salva tamen eidem B. abbati vel
[031] priori et successoribus suis quadam annua portione sex marcarum quam
[032] idem B. et prædecessores sui inde percipere consueverunt, et quam prædictus
[033] A. eidem B. recognovit ut idem B. dicit, et quam etiam30 idem A.
[034] augeri desiderat usque ad centum solidos si prædictus B. hæc, salva



Notes

11. ipsorum, OA, CE, Y; illorum, OC.

12. Om., OC, MG.

13. voluerit, MSS. var.

14. ipsius, MA, MB.

15. in, MA, MB.

16. alterius, MSS. var.

17. in brevi, MA, OC, Y.

18. habent, OC, MG; habeant, V.

19. Om., MA, MB.

20-21. sic, OC, MG.

22. Om., MA, MB.

23. earum, OC, MG, CM, MC.

24. recuperaverint, MA, MB; recuperent, OC.

25. B. (et) C., MA, MB, CM, MG, OC (B. et D.); B., CE; B.G., Y.

26. Om., MA, MB, OC, MG, CM.

27. ordine, MA, MB.

28. Om., OC, MG.

29. Om., OC, MG, CM.

30. Om., OC, MG, CM, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College