[001] brevi quam pro nominato, propter virtutem huius40 dictionis quis, quæ [002] distributiva est et certas personas non complectitur. Et unde non sufficeret [003] dicere non obstante reclamatione talis nominati in brevi, cum posset41 [004] reclamare alius quicumque non nominatus si assisa faceret pro eo. [005] Sed esto quod assisa non sit capta in modum assisæ sed in modum iuratæ, [006] ut si donatio opponatur et carta,42 conventio vel condicio vel huiusmodi, [007] tunc dicatur non obstante reclamatione talis quia non dicitur indeterminate43 [008] quis advocatus. Ut probatur in rotulo de termino Sanctæ Trinitatis [009] et Sancti Michælis anno regis Henrici tertio incipiente quarto comi- [010] f.249] tatu Oxoniæ inter Robertum de Harpedene et Reginaldum de [011] Albo Monasterio, assisa ultimæ præsentationis de ecclesia de Harpedene. [012] Et ita fieri debet ut videtur in quolibet iudicio ubi assisa non capitur in [013] modum assisæ. Item poterit esse alia forma concordiæ ubi contentio [014] fuerit inter plures unum ius habentes quasi unus heres, per assisam ultimæ [015] præsentationis vel per breve quare impedit vel quare non permittit: si1 [016] unus ex pluribus consentire noluerit,2 remanebit præsentatio et episcopus [017] ecclesiæ providebit, nec poterit sibi vindicare privilegium, ætas,3 nec [018] dignitas nec personarum pluralitas, quia aut omnes consentiant aut nullus. [019] Consentire tamen possunt multipliciter et formetur breve semper secundum [020] formam consensus. Consentire enim poterit unus ex pluribus tali [021] modo, scilicet quod numquam consentiet in clericum quem participes [022] præsentaverint prius, sed libenter in alium consentiet quem ipsi participes [023] sui eligent4 et præsentabunt, et tunc fiat breve in5 hac forma.6
Breve.
[025] REX tali episcopo salutem. Sciatis quod cum A. summonitus esset in [026] curia nostra coram etcetera, ad respondendum B. et C. uxori suæ quare [027] ipse impedivit eos præsentare idoneam personam ad ecclesiam talem quæ [028] vacat, cuius7 ecclesiæ advocationis ipsi B. et C. petunt duas partes, idem [029] A. venit in eadem8 curia nostra et dixit quod iuste impedivit, quia ius [030] præsentandi ad tertiam partem pertinet ad ipsum eo quod particeps est [031] prædictorum B. et C. Adiecit9 etiam quod numquam in clericum quem [032] ipsi B. et C. præsentaverant consentiret eo quod ipse minus idoneus fuit [033] ut dicebat, in alium tamen a primo ab eisdem præsentatum B. et C.10 [034] dum tamen idoneus esset consentiret. Et ideo vobis mandamus quod si [035] prædicti B. et C. in unam personam idoneam consenserint, et illam vobis [036] simul cum prædicto A. communiter præsentaverint, tunc ad præsentationem