[001] quod ecclesia sive capella non vacat, quo casu erit ordinarius consulendus, [002] et secundum mandatum suum terminabitur negotium. Item dicere poterit [003] quod nihil iuris clamat in40 advocatione nec aliquem41 impedit præsentando, [004] cum ipse sit in possessione rei et cum ecclesia vel capella non [005] vacet. Eodem modo respondere posset patronus de non vacatione si [006] summonitus esset quare præsentationem impediret tamquam ad ecclesiam [007] vacantem, cum non vacaret. Cum autem impediens comparuerit, [008] docere poterit multipliciter quod iniuste non impediverit, tum quia tenet [009] tenementum ad quod advocatio pertinet, ex aliqua iusta causa adquirendi [010] imperpetuum vel ad tempus sine aliqua exceptione, cum advocatione et [011] cum42 omnibus pertinentiis suis, quod quidem multipliciter docere poterit [012] per instrumenta et aliis pluribus modis, secundum quod superius perpendi [013] poterit manifeste. Item43 impedit patronus sive advocatus advocatum [014] iuste præsentantem multis modis iniuste,44 ut si contra factum proprium [015] vel antecessorum suorum qui ius suum præsentandi dederint vel remiserint [016] præsentanti vel antecessoribus suis. Item iniuste ut si contra ius [017] commune, ubi quis habuerit tenementum ad quod pertinet advocatio, [018] sine aliqua exceptione, ad tempus vel imperpetuum vel pendente lite [019] donec discussum fuerit de iure, sive placitum fuerit de ipso tenemento [020] cum pertinentiis sive tantum de ipsa advocatione. Item iniuste si45 contra [021] ea quæ rite acta sunt in curia domini regis per iudicium vel concordiam [022] et finem factum. Item gravare poterit et vexare clericus clericum iniuste [023] post præsentationem a suo patrono evictam46 instituendum vel iam institutum, [024] ad irritandum ea quæ in curia regis rite acta sunt: et quibus [025] casibus ad auxilium regis erit recurrendum. Item poterit episcopus pen- [026] f.248] dente lite ante lapsum sex mensium ecclesiam iniuste incumbrare,1 [027] et ideo fieri debet ei inhibitio ne incumberet2 vel ne 3 clericum [028] admittat ad præsentationem alicuius donec placitum in curia regis4 fuerit [029] terminatum, et maxime ante lapsum sex mensium. Ut si assisa ultimæ [030] præsentationis arramiata fuerit inter aliquos duos vel plures, vel placitum [031] quare impedit vel placitum super recto simul et semel vel aliquod5 istorum [032] per se, non poterit ordinarius aliquem admittere ad præsentationem [033] alicuius partis donec placita fuerint terminata, et si cum super iure fiat [034] contentio et sciri non possit quis eorum ultimo præsentaverit,6 si autem [035] constiterit de ultima præsentatione, cum7 fiat placitum de ipso iure, si [036] ille8 qui9 in possessione fuerit præsentandi præsentaverit, tenetur episcopus