Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 231  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sit coram iustitiariis nostris ad talem diem ostensurus quare non fecerit.
[002] Et habeas ibi summonitores etcetera. Et unde videtur quod fere redit in
[003] idem breve quare impedit et breve20 quare non permittit. Si autem talis
[004] cum summonitus fuerit prima21 die non venerit nec se essoniaverit, aliquando22
[005] ante concilium Lateranense ubi nullum currebat tempus contra
[006] præsentantes solent impedientes attachiari per plegios et meliores plegios,
[007] et tunc solet omnis solemnitas attachiamentorum observari. Nunc autem
[008] ex causa et23 necessitate oportet maturius procedere, quia cum id24 quod
[009] alias licitum non esset necessitas faciat25 licitum propter temporis cursum,
[010] f.247b] primo distringatur impediens sic vel quod vicecomes habeat corpus
[011] eius, vel quod distringat eum per terras et catalla quod manum non26
[012] apponat, vel quod faciat eum venire.27 Ut de itinere Willelmi de Ralegha
[013] in comitatu Bedefordiæ de Huberto de Vallibus in principio rotuli. Et
[014] hoc provenit non per iudicium sed de28 consilio29 curiæ ad malitiam eorum
[015] reprimendam qui præsentationes malitiose impediunt ut tempus currat.
[016] Si autem ille30 qui præsentationem31 impediverit fuerit infra ætatem nec
[017] habuerit per quod distringi possit, tunc summoneatur ille in cuius manu
[018] fuerit et cuius consilio ductus, quod sit et habeat talem tali die per tale
[019] breve.

Si impediens fuerit infra ætatem.


[021] REX vicecomiti salutem. Summone etcetera A. quod sit coram iustitiariis
[022] etcetera et ibi habeat B. qui est infra ætatem et in custodia sua, et eo
[023] maxime quod suo regitur consilio ut32 dicitur33 ad respondendum C.
[024] etcetera, ut infra.34 Item videtur quibusdam quod advocatus semper
[025] summonendus sit et non clericus, quia clericus nihil clamat in advocatione.
[026] Sed re vera videndum erit utrum clericus impediat vel patronus. Poterit
[027] enim quilibet ipsorum impedimentum opponere35 suo tempore, patronus
[028] scilicet ante iudicium et antequam ius præsentandi amiserit præsentando,36
[029] et clericus post iudicium postquam patronus suus ius præsentandi amiserit,37
[030] præsentationi38 de se factæ post iudicium insistendo. Et unde
[031] clericus summonendus erit principaliter et incidentaliter patronus quod
[032] sit ad ostendendum quid iuris clamet in præsentatione quod semel amisit
[033] per iudicium. Item39 si patronus qui per iudicium amiserit vel cum nullum
[034] ius ei competat ad ecclesiam non vacantem præsentaverit, et institutum
[035] summoneri faciat quare impediat præsentare, respondere poterit imprimis



Notes

20. Om., CM, MC.

21. primo, MA, MB, OC.

22. Om., OC, CM; om. si autem talis . . . ut tempus currat, MG.

23. et ex, OA, CE, MB.

24. illud, V, MA, MB.

25. facit, V, Y; fac., MA; fiat, MB; fre., OC.

26. Om., OA, CE, CM.

27. Om., MA, MB, Y (+).

28-29. per consilium, V, OC.

30. iste, OC, MG, CM.

31. Om., MA, MB.

32-33. Om., MA, MB.

34. supra, OC, MG, CM, MA.

35. imponere, V, MA, MB; apponere, OC.

36-37. Om., V, MA, MB, OC, MG, CM; om. et clericus . . . insistendo, OA.

38. præsentationem, V, MSS. var.; præsentent actionem, MA.

39. Om., MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College