[001] clericum admittere non obstante aliqua inhibitione. Et si contentio [002] inde habeatur, procedat10 assisa ultimæ præsentationis nec impediri debet [003] propter placitum super ipso iure, nec etiam11 propter alia12 placita qualiacumque.
Breve episcopo vel ordinario dirigendum cum quis seisinam recuperavit per assisam ultimæ præsentationis.
[005] CUM quis seisinam suam recuperaverit per assisam, statim habeat breve [006] ad episcopum de admittendo idoneam personam ad præsentationem suam [007] in hac forma: Rex venerabili patri in Christo A. eadem gratia Londoniensi [008] episcopo salutem. Sciatis13 quod talis prior in curia nostra coram iustitiariis [009] etcetera apud talem locum recuperavit seisinam suam de advocatione [010] talis ecclesiæ, vel sic et melius ut videtur, scilicet seisinam præsentationis [011] suæ ad talem ecclesiam versus talem per assisam ultimæ præsentationis [012] inde ibi inter eos captam. Et ideo vobis mandamus quod ad præsentationem [013] ipsius prioris idoneam personam ad eandem ecclesiam admittatis. [014] Teste14 etcetera.15 Si vero contingat quod recordum debeat in brevi comprehendi,16 [015] tunc dicatur: Rex tali episcopo salutem. Sciatis17 quod cum [016] assisa ultimæ præsentationis summonita esset in curia nostra coram [017] iustitiariis etcetera, inter A. querentem et B. deforciantem quis advocatus [018] tempore pacis præsentavit ultimam18 personam quæ mortua est ad talem [019] ecclesiam, recognitum fuit in eadem curia nostra coram eisdem iustitiariis [020] nostris per eandem assisam quod prædictus B. præsentavit clericum19 [021] ad eandem ecclesiam, qui ultimo obiit persona in eadem ad præsentationem [022] ipsius B. Et ideo vobis mandamus quod ad præsentationem [023] prædicti B. idoneam personam ad eandem ecclesiam admittatis. Teste [024] etcetera. Si quis vero recuperaverit præsentationem suam per breve quare [025] impedit vel quare non permittit, tunc fiat breve episcopo in hac forma.
Breve quod episcopus admittat clericum non obstante reclamatione si per iudicium.
[027] f.248b] Rex tali episcopo salutem. Sciatis quod20 A. in curia nostra [028] coram etcetera, per iudicium eiusdem curiæ nostræ recuperavit seisinam [029] suam versus B. talem de advocatione talis ecclesiæ. Vel sic: recuperavit [030] præsentationem suam ad talem ecclesiam versus talem. Et ideo vobis [031] mandamus quod non obstante reclamatione ipsius B. ad præsentationem [032] ipsius A. idoneam personam ad eandem ecclesiam admittatis. Teste etcetera. [033] Item si altera partium per concordiam præsentationem retinuerit,