Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 230  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ecclesiam de N., cuius ecclesiæ4 advocationem idem A. nuper in curia
[002] nostra coram nobis vel coram iustitiariis nostris apud Westmonasterium,
[003] vel coram iustitiariis nostris ad hoc constitutis, recuperavit versus eundem
[004] B. vel versus alium talem per assisam ultimæ præsentationis inde inter
[005] eos captam, vel per iudicium curiæ nostræ vel alio quocumque modo,
[006] unde idem A. queritur quod prædictus B. iniuste et contra coronam
[007] nostram vel in contemptum curiæ nostræ eum inde impedit. Et habeas
[008] etcetera. Et unde videndum est quid sit impedire, ut sciatur differentia
[009] inter breve quare impedit et quare non permittit. Impedire autem est
[010] ponere pedem in ius alienum quod quis habet in iure præsentandi cum
[011] quasi seisina et iure quali quali,5 quia qui impedit quo minus quis6 uti
[012] possit seisina sua vel quasi imponit pedem alteri iuri etcetera. Et ideo
[013] locum habet breve quare impedit. Si autem nullam omnino habuit7 talis
[014] præsentator seisinam vel quasi, cum ex causa donationis vel aliunde
[015] competat ei ius præsentandi ratione tenementi quod quis tenuerit ad
[016] vitam ex casu aliquo ratione dotis, per legem Angliæ, vel8 firmario9
[017] ratione firmæ vel creditori10 ratione pignoris, cum nulla præcesserit seisina
[018] vel quasi, ponere non11 potuit quis pedem in ius vel quasi12 seisinam quam
[019] talis prius non habuit.13 Et ideo non habet locum breve14 quare impedit
[020] sed breve quare non permittit, id est quare15 proprietarius non permittit
[021] uti possidentem suo iure possessionis. Hæc est differentia inter quare
[022] impedit et quare non permittit. Hæc dictio impedit componitur de16 in
[023] et17 pes pedis, et unde re vera ille impedit qui nititur intus pedem ponere
[024] in ius alienum ubi nullum ius ei competit nec proprietatis nec possessionis:
[025] sed cum aliquando haberet illud totum transtulit ad alium quacumque
[026] de causa sed vel per iudicium, cum forte aliquando utrumque haberet
[027] proprietatis et possessionis, ius possessionis ex quacumque causa transtulit
[028] ad alium qui nondum seisina usus est et quis uti non permittit,18
[029] competit ei contra proprietarium breve quare non permittit cum ratione
[030] proprietatis habuerit prius pedem impositum.

Breve quare non permittit.


[032] REX vicecomiti salutem. Præcipe tali quod iuste et sine dilatione permittat
[033] talem præsentare idoneam personam ad ecclesiam talem quæ
[034] vacat et ad suam spectat donationem ut dicit, et unde queritur quod
[035] prædictus talis eum iniuste impedit.19 Et nisi fecerit et idem talis fecerit
[036] te securum etcetera, tunc summone per bonos summonitores talem quod



Notes

4. Om., MA, MB, OC, MG.

5. Om., CE, MA, MG, CM.

6. Om., OC, MG, CM.

7. habuerit, MB, MG, CM.

8. ut, MA, MB.

9. firmarius, MA, CM; firmar., MB.

10. creditor, MA, MB, MG.

11. Om., OA, CE.

12. Om., OC, MG, CM.

13. habuerit, MA, MB, MC.

14. Om., MA, MB.

15. quando, OA; quasi, MA.

16. ex, OC, MG.

17. et de, OA, CE, CM.

18. permittat, OA, CE, Y.

19. non permittit, OC; impedit non permittit, MG; etc., CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College