Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 229  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] potuit pertinere, nec ille qui dedit nec aliquis antecessor suus umquam37
[002] fuit in seisina præsentandi, licet multæ confirmationes capitalium dominorum
[003] et etiam episcoporum intervenirent, quia donatio omnino nulla
[004] quasi nec incepta nec perfecta. Item38 ad hoc facit de termino Paschæ
[005] anno regis Henrici decimo comitatu Leycestriæ assisa ultimæ præsentationis
[006] inter Walterum de Rydeware39 et priorem de Doddelegha40 de
[007] ecclesia de Seyle, ubi dicitur quod prædictus Walterus nihil capere potuit
[008] quia comes de Ferrariis qui manerium illud ad quod advocatio illa pertinuit
[009] dedit prædicto Waltero antequam præsentaret. Item ad hoc facit
[010] de termino Sancti Michælis expresse anno regis Henrici nono incipiente
[011] decimo comitatu Eboraci assisa ultimæ præsentationis inter priorem de
[012] Lewes et Adam de Novo Mercato de ecclesia de Hethfelde,41 ubi sic:42
[013] quod43 quidam avus suus44 scilicet ipsius A. ex parte matris præsentavit
[014] ad prædictam ecclesiam, et postea dedit manerium cum advocatione in
[015] maritagium cum quadam filia sua cuidam. Et ipse antequam ecclesia
[016] vacaret terram illam cum advocatione ulterius dedit45 in maritagium cum
[017] quadam filia ipsorum, nec adhuc vacavit ecclesia tempore istorum46 sed
[018] tempore heredum suorum tunc primo vacavit. Et prædictus Adam tulit
[019] assisam ultimæ præsentationis de seisina avi sui prædicti primi donatoris,
[020] et per assisam recuperavit non obstante donatione, quia primus donatarius
[021] numquam seisinam habuit præsentandi.

Cum quis summoneatur quare impedit.


[023] NON possunt omnes ad quos pertinet præsentatio agere de seisina propria
[024] vel antecessorum suorum sicut in casibus præcedentibus. Unde illis47 qui
[025] numquam præsentaverint,48 cum ex quacumque causa adquirendi ius eis49
[026] competat præsentandi sive per iudicium recuperaverint ius præsentandi
[027] quod numquam habuerunt sive recuperaverint vel habuerint ad vitam
[028] vel imperpetuum ex causa donationis vel alio modo, competit remedium
[029] f.247] si fuerint impediti quo minus præsentare possint,1 per breve quod
[030] tale est.

Breve quare impedit.


[032] REX vicecomiti salutem. Quia A. fecit nos securos de clamore etcetera,
[033] pone per vadium et salvos plegios B. quod sit etcetera, ad2 respondendum3
[034] eidem A. quare impedit eundem A. præsentare idoneam personam ad



Notes

37. numquam, MSS. gen.; umquam, OA, OC, Co, MC; nuncquam, MA.

38. Om., OC, MG.

39. Kedeware, Kydeware(-were), MSS. var.

40. Sudleg. (Sudeleg.), Suthlegh., MSS. var.

41. Hedfend(-feud), Hecfenne, Herfend, Hacfeld., MSS. var.

42-43. Om., OC; dicitur quod, MG; dicit sic quod, CM.

44. Om., V, MA, MB.

45. dederit, MSS. gen.; om., CM.

46. ipsorum, OC, MG, CM, MA.

47. illi, MA, MB, MC, OC.

48. præsentaverunt, MA, Y; om., MB.

49. ei, V, MB, CM.

1. possunt, V, MG.

2-3. responsurus, OC, MG, CM; respondendo, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College