[001] suam, alius vero utendo iniuste in alieno nihil sibi per usum iniustum [002] adquirit. Si autem ipsum2 nullo modo expellere possit ad superioris auxilium [003] erit recurrendum, ut ei pacifice uti liceat et quiete. Si autem omnino [004] quis uti impediverit vel minus commode, incontinenti repellatur si fieri [005] possit, alioquin ad superiorem recurratur ut supra. Incontinenti autem [006] quid sit videndum et infra quod tempus. <Incontinenti vim vi repellere [007] est quam3 cito4 sciri possit vim esse illatam, priusquam ille cui illata fuerit [008] ad actum contrarium divertat.> Tempus autem non definitur,5 sed præsumitur [009] quod tantum tempus habere deberet quantum haberet si esset [010] super proprietate implacitatus, <scilicet quindecim dierum> quo tamen [011] iure ad præsens non utitur. Videndum est tamen6 utrum disseisitus præsens [012] fuerit vel absens tempore disseisinæ, et utrum ipse personaliter eiciatur [013] vel eius procurator vel familia, vel dum absens fuerit alius ingrediatur in [014] suam vacuam possessionem. Vacuam dico corpore, licet non animo. Si [015] autem præsens fuerit tempore disseisinæ, tunc statim et eodem die si [016] poterit reiciat disseisitorem, nisi hoc elegerit propter desperationem quod [017] sibi velit perquirere, et electa via illa et facta impetratione, ad reiectionem [018] redire non poterit, nec seisinam suam propria auctoritate resumere in [019] præiudicium superioris ad quem iam devoluta est cognitio. Si autem talem [020] viam non elegerit, fiat in crastino, tertio die vel quarto, vel ulterius cum [021] debita continuatione, quod fieri debuit primo die. Quia si primo die reicere [022] non potuit, potest tamen in crastino, et in crastino vires resumere, arma [023] congerere et auxilium amicorum invocare, quod si per longum tempus expectaverit, [024] videbitur per hoc iniuriam dissimulasse7 et per hoc illam penitus [025] aboleri.8 Dictum est autem si possessor, procurator vel familia præsens [026] eiciatur, et nunc dicendum erit si reversus ingredi prohibeatur vel repellatur, [027] vel credat se posse repelli. Si autem absens fuerit ex quacumque causa [028] necessaria9 negotiationis vel peregrinationis, vel alia, oportebit distinguere [029] locorum distantiam et tempora et diligentiam vel negligentiam disseisiti, [030] secundum quod fuerit in eodem comitatu prope vel in alio comitatu longe [031] vel alibi, dum tamen infra regnum. Longe vel longius distinguatur quo [032] tempore scire potuit disseisinam esse factam, et non tempus quo scivit. Et [033] quo casu in veniendo computandæ sunt rationabiles dietæ, ut sic allocatis ei [034] dilationibus rationabilibus infra quartum diem ut prædictum est <vel [035] ulterius ex causa> deiciat disseisitorem, quod satis erit incontinenti, cum [036] non currat tempus10 nisi a tempore scientiæ, et ex quo post scientiam venire [037] potuit commode. Si autem extra regnum in peregrinatione simplici apud [038] Sanctum Iacobum vel in servitio domini regis forte in Vasconia, dilationem