Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 228  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] per assisam, tum quia primus donatarius nullam seisinam habuit
[002] veram per quam ad alium transferre possit advocationem, nec secundus
[003] donatarius potuit accipere quod primus non potuit dare nec ad alium
[004] transferre. De hac materia ut supra. Et similiter de termino Sancti Michælis
[005] anno regis Henrici octavo incipiente nono comitatu Bedefordiæ de
[006] Iohanne de Traylli et priore de Neweham, assisa ultimæ præsentationis de
[007] tertia parte ecclesiæ de Sudmele,26 ubi prior27 respondit ad assisam quod
[008] prædictus Iohannes præsentare non potuit quia quidam Walterus avus
[009] ipsius Iohannis qui ultimo præsentavit ad prædictam tertiam partem
[010] dedit advocationem illius tertiæ partis cuidam Falcasio de Briaute, et
[011] ipse illam dedit domui de Neweham: et quia idem28 prior cognovit quod
[012] prædictus Walterus fecit ultimam præsentationem et quod prædictus
[013] Falcasius numquam præsentavit antequam illam advocationem dedit
[014] prædictæ domui, consideratum fuit quod prædictus Iohannes recuperaret
[015] seisinam suam. Ad hoc etiam29 facit de termino Sancti Hillarii anno
[016] regis Henrici nono, et maxime quia primus donatarius nec secundus
[017] aliquod habuit30 tenementum in villa illa31 in qua ecclesia sita fuit ad
[018] quod advocatio potuit pertinere. Item ad hoc quod iam ultimo dicitur
[019] facit assisa ultimæ præsentationis comitatu Norfolciæ de Waltero abbate
[020] de Messendene et Huberto de Burgo de ecclesia de Oweltone,32 ubi
[021] idem33 abbas protulit cartam cuiusdam Walteri de la Penne quæ testa-
[022] f.246b] batur34 quod dedit etcetera. Sed in fine recordi, quia recognitum
[023] fuit quod idem Walterus nihil habuit in manerio in quo ecclesia fuit sita
[024] nec aliquis nomine suo nec ipse numquam35 præsentavit, consideratum
[025] fuit quod abbas nihil caperet. Item ad hunc ultimum casum facit expresse
[026] de termino Sancti Hillarii anno regis Henrici sexto comitatu Staffordiæ,
[027] de Ranulpho comite Cestriæ et priore de Kenelworthe de ecclesia de
[028] Stoke, ubi ille qui dedit advocationem nullam seisinam habuit præsentandi
[029] nec aliquod tenementum in villa ubi ecclesia sita fuit. Item ad hoc
[030] facit de itinere Martini de Pateshilla in comitatu Wigorniæ anno regis
[031] Henrici quinto, quod si aliquis cui data fuerit advocatio antequam præsentaverit
[032] dederit, non valet. Item ad hoc facit de termino Paschæ anno
[033] regis Henrici nono comitatu Cornubiæ de Ricardo de Wyke et priore de
[034] Tywardray,36 assisa ultimæ præsentationis de ecclesia de Wyke, ubi
[035] dicitur quod non valet donatio facta de advocatione ubi donator tempore
[036] donationis nullam habuit seisinam de aliqua terra ad quam advocatio



Notes

26. Suthmel., Sudewell., Sutenel, Suthwelle, MSS. var.

27. Om., OC, MG, CM.

28. iam, V, MA, MB.

29. Om., MA, MB.

30. habuerunt, V, OA, CE, Y; habuerit, MA, MB.

31. Om., V, MA, MB.

32. Awelton, Welleton., Welieton., Unerelton., MSS. var.

33. Om., MA, MB.

34. protestabatur, V, MA, MB.

35. umquam, V, MB; nuncquam, MA, MC.

36. Cowerdraye, Towerdroye, Tywarddrayth, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College