Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 227  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] capere48 possit49 per assisam et quis non, per exemplum videndum erit
[002] de quibusdam casibus specialibus qui evenerunt tempore Henrici50 regis
[003] inter certas personas. Esto igitur quod querens dicat se vel aliquem
[004] f.246] antecessorum suorum præsentasse certam personam et inde
[005] posuerit se super assisam, et iuratores nihil inde sciverint nec quis ultimam
[006] personam præsentaverit nec aliam ante ultimam et sic nec1 deinceps, vel2
[007] si dixerint se omnino3 nihil scire, querens nihil capiat per assisam. De
[008] hac materia habetis de termino Paschæ anno regis Henrici octavo comitatu
[009] Cantiæ assisa ultimæ præsentationis inter priorem de Suthwerke
[010] et Warinum de Monte Kanisio de ecclesia de Swanethamis.4 Ad hoc etiam
[011] facit quod habetis de termino Paschæ anno regis eiusdem decimo comitatu
[012] Norfolciæ de Simone de Nodare5 de ecclesia de6 Indringham,7 ibi enim
[013] dicitur quod ubi constare non possit quis ultimam personam præsentaverit
[014] nec aliam ante8 ultimam,9 quod tunc procedat10 loquela super recto et
[015] super ipsa proprietate per illud idem breve11 sine alio. Et statim fiat narratio
[016] de12 seisina13 antecessoris et de recto et de descensu ad petentem, ac si
[017] ab initio placitatum esset super ipso recto, et ponat se tenens secundum
[018] quod elegerit vel in magnam assisam vel defendat se per duellum: et
[019] interim si voluerint consentiant in clericum, alioquin devolvetur collatio
[020] ad episcopum. Item si in una et eadem villa sint duo dominia et diversa
[021] feoda et unica14 ecclesia, et15 sciri non possit cuius antecessor ultimo præsentavit,
[022] ipse obtinebit in cuius feodo sita fuerit16 ecclesia.17 Si18 autem
[023] sciri non possit quis ultimo præsentavit nec in cuius feodo sita fuerit
[024] ecclesia,19 vel20 si forte commune sit prædium in quo sita fuerit ecclesia,21
[025] nec haberi possit certitudo de præsentatione, concordent inter se partes
[026] quod vicissim præsentent, quia proinde22 oportebit eos habere æquitatem.
[027] Item esto quod quis habeat advocationem alicuius ecclesiæ, et cum fuerit
[028] in possessione præsentandi illam dederit cum tenemento vel sine in maritagium
[029] vel alio modo, et ille idem antequam præsentaverit advocationem
[030] illam alicui dederit cum tenemento vel sine, et tunc primo contingat
[031] ecclesiam vacare, et ille tertius cui ultimo data fuerit advocatio præsentaverit,
[032] et primus donator vel eius heres eodem23 modo vel24 primus donatarius:
[033] primus donator vel eius heres25 omnibus aliis præferetur in præsentatione



Notes

48-49. obtinere vel præferri debeat, CM, OC (obtineret), MG (præferre), V (possit).

50. Om., V, MA, MB.

1. Om., MA, MB.

2. ut, V, MA, MB; et, CM.

3. inde, V, MB; om., MA.

4. Swaneschanus, Swanechauns, Swanethanus, MSS. var.

5. Nedare, OC, MG.

6. Om., OA, CE, MC.

7. Indunham, Ingrintham, MSS. var.

10. procedet (-dit), MSS. var.

8-9. Om., OC, MG, CM.

11. Om., MA, MB.

12-13. Om., OC, MG, CM.

14. una, OC, MG, CM.

15-17. Om., OC, MG, CM.

16. est, V, MA; sit, MB; fuit, Y.

18-19. Om., MA, MB (+).

20-21. Om., V, OC, MG.

22. perinde, OC, MG, CM, MA, Y; inde, MB; pro iudice, OA.

24. Om., CM, Y.

23-25. Om., CE, MA, MB, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College