Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 226  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] possunt omnes formæ brevium de seisina facienda in uno brevi comprehendi,
[002] sicut infra dicetur per particulas.

De tenente in dotem præsentante aliquem clericum ad aliquam ecclesiam.


[004] SICUT mulier dotem habens et advocationem clericum præsentaverit qui
[005] admissus fuerit ad præsentationem suam, et heres et warantus de dote
[006] sua advocationem illam postmodum alicui dederit vel vendiderit, et
[007] vacante iterum ecclesia in vita mulieris alia vice illam contulerit, non
[008] obstante donatione heredis ex præsentatione sua seisinam præsentandi
[009] transmittit ad warantum suum et30 heredes suos, et sic erit carta vacua
[010] et donatio nulla, cum donatarius loqui non possit de aliqua seisina. Item
[011] respondit31 aliquis sic contra assisam et dicat quod ille qui assisam profert
[012] præsentare non possit propter donationem et cartam subsequentem ut
[013] supra dictum est, si carta dedici non possit cadit assisa, et alius seisinam
[014] suam retinebit cum sit quasi in possessione post donationem et cartam
[015] confectam. Si autem omnino dedicatur, oportet quod probetur per testes
[016] in carta nominatos et per probos et legales homines vicinos, et ea probata
[017] ulterius impediri non poterit sua32 præsentatio. Et non est consimile33 de
[018] rebus incorporalibus34 quæ traditionem non patiuntur ei quod est de
[019] rebus35 corporalibus, ubi nulla est36 donatio nisi subsequatur37 traditio
[020] et corporalis apprehensio ut supra. Si autem donator cartam recognoverit38
[021] et dicat quod postea præsentaverit, hoc docere oportebit per assisam,
[022] nec stabitur simplici verbo suo nec præsumptioni39 etiam tantum, licet
[023] proferat litteras ordinarii quod clericum admiserit ad præsentationem
[024] suam, nec erit necesse procedere ad assisam de seisina donatoris, quia
[025] per hoc quod concedit cartam excludit se a seisina et præsentatione
[026] sua, cum nihil40 ostendere possit post confectionem cartæ de aliqua
[027] seisina. Item si quis tenuerit ad vitam per legem Angliæ vel alio modo
[028] cum41 advocatione42 ecclesiam semel contulerit, et postea advocationem
[029] dederit alicui episcopo forte qui illam præbendaverit, si heres post mortem
[030] talis assisam ultimæ præsentationis arramiaverit43 et cognoverit præsentationem
[031] et donum illius qui tenuit ad vitam, cadit assisa sua tum44 propter
[032] seisinam donatoris qualem45 qualem tum quia ecclesia non vacat, et non
[033] competit ei remedium nisi super iure per breve de recto. Et de hac materia
[034] inveniri poterit46 de47 termino Sancti Michælis anno regis Henrici sexto
[035] incipiente septimo circa pricipium rotuli. Ut autem sciri possit quis



Notes

30. et ad, OA, CE, Y.

31. respondet, OC, MG.

32. Om., OA, CE.

33. simile, OC, MG, CM, MC.

34-35. Om., OC, MG, CM.

36. Om., OC, MG, CM.

37. subsequetur, OC, MG.

38. cognoverit, OC, MG.

39. præsentationi (--onem), OC, MG, CM, MC.

40. Om., OC, MG.

41. terram cum, OA, CE, MC.

42. advocationem et, OC, MG, CM (--ione et).

43. portaverit, OC, MG, CM.

44. Om., MA, MB.

45. talem, OC, MG, CM; om., CE, MA.

46. potest, OA, CE, MA.

47. item de, OA, CE; ut de, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College