Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 225  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] unica8 ecclesia quæ vacaverit, quæritur quis præferri debeat in præsentatione,
[002] vel si omnes simul præsentare debeant et consentire, vel quidam
[003] eorum præferri aliis ratione æsnesciæ vel pluralitatis. Videtur quod omnes
[004] simul præsentare debent aut nullus et in clericum consentire, alioquin
[005] ordinabit episcopus sive plenæ fuerint9 ætatis sive non, nisi partita sit
[006] hereditas et divisa cum plenæ ætatis extiterint10 vel aliter convenerit
[007] inter eos, nec erit episcopo locus gratificationi11 si quilibet ipsorum12
[008] vellet clericum suum singulariter præsentare et per se, quia nullum talem
[009] recipere posset ad præsentationem unius13 sine præiudicio coheredis.14
[010] Aliter autem esse posset si unus qui totum ius haberet præsentandi duos
[011] clericos vel plures simul vel15 diversis temporibus præsentaret. Item de una
[012] vacatione et præsentatione ad unam ecclesiam plures possunt esse querentes
[013] et diversis rationibus. Duo enim vel plures petere possunt præsentationem
[014] per assisam ratione successionis vel propriæ præsentationis. Item
[015] una vel plures ratione dotis vel16 alio modo tenendi ad vitam, secundum
[016] diversa genera præsentandi per breve quare impedit vel quare non permittit,
[017] vel quia aliquam17 partem habet villæ in qua sita est ecclesia de
[018] qua agitur et quod vicissim et successive debeat18 præsentare, et multis
[019] aliis rationibus, quos19 quidem omnes20 oportet in principio diligenter21
[020] examinare per ordinem, ut sciri possit facta examinatione ad quos pertineat
[021] actio et ad quos non: et de22 processu in persona cuiuslibet in litteris
[022] ad episcopum dirigendis oportet facere mentionem per tale breve exempli
[023] causa.

Breve episcopo directum.


[025] REX episcopo tali salutem. Sciatis quod talis in curia nostra etcetera,
[026] recuperavit23 seisinam suam versus talem per assisam ultimæ præsentationis
[027] etcetera. Sciatis etiam quod cum tales A.B.C. summoniti essent
[028] coram eisdem iustitiariis nostris24 etcetera ad audiendum prædictam
[029] assisam, scilicet quis advocatus etcetera, prædicti A. et B. venerunt et
[030] consenserunt præsentationi talis vel assensum præbuerunt vel recogno-
[031] f.245b] verunt etcetera, tali præsentationem suam ad eandem ecclesiam,
[032] et etiam prædictus C. recognovit25 coram eisdem iustitiariis quod nihil
[033] iuris clamat in præsentatione illa26 nisi ut procurator talium ad27 præsentandum
[034] cum contingeret prædictam ecclesiam vacare. Et ideo vobis28
[035] mandamus quod ad præsentationem talium29 et non obstante reclamatione
[036] talis idoneam personam etcetera. Et in prædicta forma et modo prædicto



Notes

8. una, OC, MG.

9. fuerit, CE, MA, MC, MG.

10. constiterint, MB, MA (--it).

11. collationi, OC, MG, CM.

12. eorum, MA, MB, OC.

13. Om., OC, MG.

14. alterius c., V, MA, MB.

15. vel in, OC, MG.

16. vel ratione, OA, CE.

17. aliam, OC, MG.

18. Om., OC, MG, CM.

19. quas, V, MA, MB.

20. Om., MA, MB.

21. omnes d., OA, CE.

22. Om., MA, MB.

23. recuperaverit, V, MC, MG.

24. Om., OA, CE.

25. cognovit, OC, MG.

26. Om., MA, MB, MG, CM.

27-29. Om., V, MA, MB.

28. Om., MC, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College