Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 224  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] rectoris vel si se dimiserit, quod quidem facere non poterit nisi in fraudem
[002] tradentis ut videtur. Quo casu videndum esset utrum hoc faceret in
[003] fraudem vel necessitate ductus certa ratione. Si autem in fraudem, non
[004] valet resignatio. Si autem necessitate compulsus vel certa ratione, hoc
[005] posset sustineri. Sed quid si in vita sua alii dimiserit terminum suum et
[006] ipsum mori contingat infra terminum suum? Ad huc videndum erit
[007] utrum hoc fecerit vel necessitate vel in fraudem, et facta inquisitione
[008] secundum hoc iudicare oportebit. Item esto quod in testamento suo
[009] terminum suum alicui40 legaverit vel illum reliquerit executoribus disponendum.
[010] Videndum erit tunc si ipsi conferre41 possent ecclesiam et
[011] præsentare: nescio quare non, cum42 ille43 qui ad firmam tradidit in traditione
[012] illa nihil excepit nec traditioni legem apposuit. Item vice versa si
[013] terminus concedatur alicui alii a rectore primo et ille firmarius terminum
[014] suum postea concedit44 rectori, illud idem erit observandum ut videtur
[015] quod in primo casu. Item esto quod terminus præteriit45 et infra terminum
[016] inceperit ecclesia vacare, vel post terminum antequam proprietarius sibi
[017] poterit perquirere, et firmarius præsentaverit, et pendente præsentatione
[018] firmarii incipiat proprietarius possidere et tunc præsentaverit nomine suo,
[019] præsentatio sua46 prævalebit, quidquid autem ante factum fuerit per
[020] firmarium ratum erit ad similitudinem custodis47 et48 custodiæ ut supra.
[021] f.245] Eodem modo si quis infra ætatem seisinam antecessoris petierit
[022] per assisam, et pendente placito vacaverit ecclesia sive infra ætatem sive
[023] post, si ex parte custodis nullus admittatur præsentatus a proprietario
[024] obtinebit. Idem1 de termino Sancti Michælis anno regis Henrici sexto
[025] comitatu Herefordiæ de priore de Lantoney et Waltero Biset de ecclesia
[026] de Pencumbe, quod2 non capitur assisa ultimæ præsentationis in persona
[027] eius qui est infra ætatem et petens. Item esto quod mulier dotem habens
[028] et advocationem ecclesiæ clericum præsentaverit cum vacaverit, et qui
[029] ad præsentationem suam admissus fuerit, et heres3 warantus suus de
[030] dote sua advocationem illam postmodum alicui dederit, et vivente muliere
[031] post donationem illam ecclesiam illam contulerit, seisinam illam
[032] transmittit ad warantum suum vel4 heredes suos, et unde post
[033] talem seisinam necesse habebit donatarius habere novam donationem
[034] vel prioris donationis confirmationem, quia antequam de seisina loqui
[035] poterit numquam in causa proprietatis obtinebit. Item si plures sint
[036] coheredes quorum quidam plenæ ætatis in5 possessione hereditatis pro
[037] portione sua, quidam vero infra6 ætatem et7 sub custodia, et non sit nisi



Notes

40. alii, MG, CM; alio, OC.

41. conferri, V, MC.

42-43. quia iste, OC, MG, CM.

44. concedat, OC, MG, CM, MA, MC.

45. præterierit, OA, CE, MG.

46. Om., OC, MG.

48. vel, V, MA, MB.

47-48. Om., OC, MG, CM.

1. item, OA, CE, MC, MG.

2. quia, OC, MG, CM.

3. heres et, OA, CE, Y.

4. et, OC, MG, CM, MC.

5. et in, OC, MG.

6-7. Om., OC, MG; infra, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College