Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 223  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] qui ad præsentationem suam fuit admissus, et venerit tunc22 quis a latere
[002] et clerico instituto moverit quæstionem et ipsum23 gravet per clericum
[003] alium, et postea inter eos convenerit quod ille qui quæstionem movit
[004] iterum de facto præsentet clericum institutum episcopo loci, qui ipsum
[005] admiserit in præiudicium primi præsentantis, et ita remaneat talis persona
[006] tota vita sua bis24 præsentatus et bis25 institutus, si ille qui ultimo præsentavit
[007] postmodum vacante ecclesia ex tali præsentatione agere velit per
[008] assisam non audietur, quia præsentatio super præsentationem de eodem
[009] facta,26 et de eadem re et de eadem præsentatione facta, non valebit.
[010] Ut de termino Paschæ anno regis Henrici nono comitatu Norfolciæ,
[011] f.244b] assisa ultimæ præsentationis inter Matildam27 de Rocheforde
[012] et Robertum de Tumestone28 de ecclesia de Tumestone.29 Item esto quod
[013] quis præsentaverit ad ecclesiam vacantem30 et pendente præsentatione
[014] antequam clericus admittatur contingat præsentantem mori, et eo mortuo,31
[015] ratione custodiæ præsentat custos alium clericum, et durante contentione
[016] inter clericum præsentatum32 a patrono et custodem contingat
[017] quod heres perveniat ad ætatem et tertium præsentaverit, vel se teneat
[018] ad præsentationem primam antecessoris sui: videndum erit cuius præsentatio
[019] debet præferri. Et sciendum quod heredis præsentatio, et non custodis
[020] nec antecessoris etiam, quia ultima præsentatio præferetur.33 Et de
[021] hac materia inveniri poterit in itinere abbatis de Radinge et Martini
[022] de Pateshilla in comitatu Wigorniæ, assisa ultimæ præsentationis de
[023] ecclesia Sanctæ34 Mariæ35 de Wychio. Item alius casus in itinere Martini
[024] de Pateshilla in comitatu Cantiæ inter priorem de Lewes et Willelmum
[025] de Abervile36 de ecclesia de Stokinbiry,37 ubi idem prior arramiavit assisam
[026] ultimæ præsentationis versus eundem Willelmum, et idem Willelmus
[027] cognovit præsentationem ipsius prioris, sed dicebat quod fuit tempore
[028] quo pater suus fuit infra ætatem et in custodia archiepiscopi Cantuariensis,
[029] alterius scilicet quam ipsius prioris qui questus fuit. Et unde quia38
[030] cognovit præsentationem prioris in cuius custodia non fuit et quod pater
[031] suus fuit in alterius custodia quam prioris, recessit prior quietus in seisina
[032] sua, salva tamen Willelmo quæstio super proprietate. Item esto quod
[033] manerium aliquod integre cum advocatione ecclesiæ et aliis pertinentiis
[034] suis detur ad firmam personæ eiusdem manerii, quo casu non poterit illa
[035] ecclesia conferri antequam vacaverit, nec vacare poterit nisi post39 mortem



Notes

22. cum, OC, MG.

23. Om., OC, MG.

24-25. hiis, OC, MG.

26. sic, OA, CE, MB, MC, Co, Y; facto, OC, MG, CM, MA.

27. Matillidem, MA, MB; Matild., MSS. gen.

28. Tymeston., Tuneston., Comeston., MSS. var.

29. eadem., OC, MG.

30. Om., OC, MG, CM.

31. morte, OC, MG.

32. Om., MA, MB.

33. præfertur, OC, MG, CM, MA, MC.

34-35. Om., OC, MG.

36. Abbervill., Albervile, Arbrevyle(-vill), MSS. var.

37. Stokyngbyr., Stockenbir., Stokin(g)byrie, Stokeburn., Stokinbur., Stockinbir., MSS. var.

38. qui, OC, MG.

39. per, OA, CE, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College