Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 222  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quamlibet partem cum omnibus pertinentiis suis, nulla facta mentione de
[002] advocatione, remaneat semper advocatio cum parte retenta cum specialiter
[003] non transferatur, secundum quod videri poterit infra de iure dotium.
[004] Item quæri potest si marito, qui per legem Angliæ tenuerit, detur assisa
[005] ultimæ præsentationis de seisina quam simul habuerunt ipse et uxor sua
[006] in vita uxoris, vel si competat heredibus et ei per consequens nomine
[007] heredum. Videtur potius quod ei competat breve quare impedit nomine
[008] suo, cum numquam præsentaverit per se, quam assisa nomine heredum.
[009] Heredes enim bene possunt esse plenæ ætatis sicut infra ætatem. Item si
[010] quis terram teneat de hereditate uxoris suæ, quæ heredes habuerit2 de
[011] alio viro, per legem Angliæ, et cum semel per se contulerit ecclesiam et
[012] cum ita fuerit in possessione præsentandi, advocationem illam dederit
[013] alicui loco religioso vel præbendaverit vel alio modo alienaverit, et heres
[014] post mortem talis assisam ultimæ præsentationis de seisina antecessoris
[015] sui quam parastri sui, cadit assisa si cognoscat præsentationem suam et
[016] donum parastri sui propter seisinam illius qualem3 qualem, et agendum
[017] erit de iure et proprietate. Et sic4 dici poterit ut videtur de omnibus aliis
[018] qui tenent advocationem ad terminum vitæ cum semel præsentaverint
[019] nomine5 proprio. Secus autem erit de eo qui præsentat nomine custodiæ
[020] quia hoc facit nomine alieno. Item esto quod quis tradat6 alicui tenementum
[021] aliquod cum advocatione donec ei provideatur et advocationem dederit7
[022] antequam provisum fuerit, et ille cui data fuerit præsentaverit,
[023] et tunc demum8 provisum fuerit, revocatur donatio et advocatio per
[024] breve de ingressu sed non per assisam, quia talis dare non potuit9 ad
[025] remanentiam. De hac materia anno10 regis Henrici septimo11 comitatu
[026] Bedefordiæ de Falcasio12 de Briaute13 et priore de Neweham,14 assisa
[027] ultimæ præsentationis de ecclesia de Aspele. Item esto15 quod aliquis
[028] qui ius nec titulum habuerit16 in advocatione præsentaverit dum verus
[029] heres fuerit infra ætatem et in custodia alicuius, et cum ad ætatem pervenerit
[030] ecclesia vacaverit et uterque præsentaverit et assisam portaverit,
[031] ille qui ultimo præsentavit17 per assisam retinebit donec heres sibi de iure
[032] perquisiverit, ut de termino Sancti Hillarii anno regis Henrici nono
[033] comitatu Lincolniæ de priore de Ormesby18 et Conano19 de Welletona20
[034] de ecclesia de21 Welletona. Item esto quod quis clericum præsentaverit



Notes

2. habuit, OC, MG.

3. talem, V, OC, MG, CM; om., CE, MA.

4. si, OA, CE, Y (corr.).

5. nomine suo, OC, MG, CM.

6. tradit, MA, CM; tradidit, MB.

7. Om., MA, MB.

8. deinde, V, MB, MC.

9. poterit, V, MA, CM.

10. habetis anno, V, Y; inveniri poterit, OC.

11. octavo, OC, MG.

12. Fulcone, OC, MG; Falcans., MA, MB, MC.

13. Briante, Breaute, Byante, Wrante, Breance, MSS. var.

14. Newenham, Neuham, Nyweham, Makeham, MSS. var.

15. Om., MA, MB.

16. habuit, OC, MG.

17. præsentaverit, OC, MG.

18. Orunsby, Romesby, MSS. var.

19. canones, MG; canonicis, OC; cano(ni)co, MC; canonic., CM.

20. Welton., Walton., Welledon., MSS. var.

20-21. Om., OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College