Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 21  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] eiectum, et talis vis dici poterit repulsiva. Item cum procurator generalis
[002] armatus venerit et ipse dominus videtur armis deiecisse, sive hoc mandaverit
[003] sive28 ratum habuerit. Et hoc quidem erit dicendum in familia cum
[004] familia armata venerit.29 Ego non videor venisse armatus sed familia, nisi
[005] iussi vel ratum habui. Et secundum præcedentia qualitas facti facit
[006] pœnam graviorem vel minus gravem. Sed sive fuerit vis armata vel30
[007] inermis, quælibet talis non erit iniuriosa, quia armorum quædam sunt
[008] tuitionis, et quod quis ob tutelam sui corporis fecerit vel sui iuris iuste
[009] fecisse videtur. Item sunt arma pacis et iustitiæ et arma perturbationis
[010] pacis et iniuriæ. Et etiam arma usurpationis rei alienæ, et talis vis dici
[011] poterit ablativa. Unde et ei qui iuste31 possidet licitum erit32 cum armis
[012] contra pacem venientem ut expellat cum armis repellere, ut per arma
[013] tuitionis et pacis, quæ sunt iustitiæ, repellat iniuriam et vim iniustam et
[014] arma iniuriæ. Sed tamen cum tali discretionis moderamine quod iniuriam
[015] non committat. Non enim poterit sub tali prætextu hominem interficere,
[016] vulnerare vel male tractare, si alio modo suam33 tueri possit possessionem.
[017] Ei34 igitur qui viribus vult uti erit viribus viriliter resistendum cum armis
[018] vel sine, iuxta illud, Cum fortis armatus etcetera. Sed tamen quolibet
[019] tempore sine causa non erit cum armis incedendum. Venit etiam35 quis ut
[020] iuste possidentem cum viribus eiciat, sed cum possidens ei resistat quod
[021] opere adimplere non possit quod in animo habuit et in voluntate, in
[022] assisam non incidit, nec debet ei obesse conatus ubi iniuria nullum habuit36
[023] effectum. Sunt37 etiam qui dicunt et putant vim solum esse cum homines
[024] vulnerentur, sed regulariter verum est quod vis est quotiens quis quod sibi
[025] deberi putat non per iudicem reposcit.38 Hæc autem de vi dicta ad præsens
[026] sufficiant. Sed quia vis aliquando metum inducit, ideo videndum39 quid
[027] sit metus. Et dicendum ut supra de donationibus40 plenius.

De primo remedio post disseisinam, et ubi incontinenti licet reicere et quo modo et quando.


[029] SI vero aliquo prædictorum modorum facta fuerit disseisina, primum et
[030] principale competit remedium tale, videlicet quod ille qui ita41 disseisitus
[031] est, per se si possit vel sumptis viribus vel resumptis, dum tamen42 sine
[032] aliquo intervallo, flagrante disseisina et maleficio, reiciat spoliantem:
[033] vel si cum fuerit in possessione sive1 seisina alius cum eo uti voluerit,
[034] ipse nihilominus utatur, nisi omnino iniuste utentem tenere possit ab
[035] utendo exclusum. Quia per usum suum sic utendo iuste retinet seisinam



Notes

28. sive hoc, OC, MG.

29. fuerit, OB, MA, MB, CM.

30. sive, OB, MA, MB, CM.

31. iniuste, OC, MG.

32. erit ei, OB, MA, MB, CM.

33. Om., OB, MA, MB, CM.

34. et, OC, MG.

35. enim, OC, MG.

36. habuerit, CE, MC.

37. sed, MA, MB, CM.

38. repossit, OC, MA, MG.

39. videndum est, OC, MG.

40. donatione, OB, MA, MB, CM, Y.

41. Om., MA, MB, OC, LA, Y.

42. tenet, OB, MB, CM; tamen tenet, MA.

1. sine, OA, Co, OB, OC, LA, MB, MG, Y; sive, CE, CM, MA, MC; sive in, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College