[001] donator præsentat, primus donatarius similiter et secundus similiter, sed [002] non ad omnes pertinet præsentatio. Quæritur igitur quis eorum alteri [003] debeat præferri. Et sciendum quod non primus donatarius quia numquam [004] præsentavit nec seisinam habuit, et quod non habuit ad alium transferre [005] non potuit. Igitur vacua est donatio quantum ad primum et secundum [006] donatarium. Remanet igitur de necessitate cum donatore qui54 semper [007] remansit in possessione præsentandi, ex quo donatarius illam ad alium [008] transtulit ante præsentationem et ante usum, et sic dici poterit de pluribus [009] f.243] in55 infinitum. Item esto quod secundus donatarius aliquo casu vellet [010] warantum vocare primum donatarium, non valeret vocatio cum secundus [011] donatarius in possessione non sit, nec potest quis alium defendere in [012] possessione nisi eum qui fuerit in possessione, cum warantizatio nihil [013] aliud sit quam possidentem defendere. Sed si de facto warantizaverit et [014] warantum ulterius vocaverit primum donatorem, nec ipse ei warantizare [015] tenetur, tum quia non possidet tum quia revocare non potest, nec rehabere [016] potest1 secundus donatarius quod numquam habuit nec habere potuit. [017] Sed esto quod primus donator secundo donatario confirmaverit donum [018] primi donatarii, adhuc non convalescit donum propter confirmationem [019] cum donum sit alienum et non ipsius confirmantis nec alicuius antecessoris [020] sui, et quia nullum nec inceptum nec perfectum. Et si uterque præsentaverit [021] tam confirmans quam ille cui confirmatur, confirmans per assisam [022] obtinebit. Item si ille secundus donatarius præsentaverit de facto, et cum [023] ita in seisina fuerit2 advocationem ad alium transtulerit qui similiter [024] præsentaverit, et ita fuerit in seisina præsentandi, et contingat ecclesiam [025] vacare, et primus donator præsentaverit et ultimus donatarius, si uterque [026] illorum assisam ultimæ præsentationis arramiaverit ultima seisina præferri [027] debet primæ, nec erit assisa postmodum capienda super assisam, sed [028] primus donator sibi perquirat si voluerit per breve de recto super ipsa [029] proprietate, et sibi imputare poterit propriam negligentiam super ipsa [030] possessione. De3 hac materia supra de donationibus. Item cum carta [031] proferatur ut prædictum est contra assisam, si omnino dedicatur4 oportet [032] quod probetur per testes in carta nominatos et per assisam captam in [033] modum iuratæ, nisi forte ille contra quem profertur infra ætatem extiterit [034] qui ad cartam respondere non poterit ante ætatem. Et ideo de necessitate [035] oportet differre5 assisam usque ad ætatem, sed de consilio curiæ [036] provideatur de pensione retinenda sicut prædictum est ad cautelam. Si [037] autem6 nulla carta proferatur7 contra minorem, tunc procedet8 assisa in