Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 218  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] antecessor præsentavit iuste, sed de cetero præsentare non potest prædicta
[002] ratione. Et unde videndum erit31 imprimis an ille contra quem excipitur
[003] plenæ sit ætatis vel infra ætatem. Si autem plenæ ætatis fuerit,
[004] bene potest cognoscere cartam et donum, sed replicare poterit32 contra
[005] exceptionem quod post cartam illam præsentavit ille talem N. qui ad
[006] præsentationem suam fuit admissus, et ita quod carta illa vacua et
[007] donum nullum. Et hoc probare poterit per assisam captam in modum
[008] iuratæ et non33 in modum assisæ, nisi ita sit quod querens habeat pro se
[009] triplicationem, ut si dicat quod quamvis carta vacua sit et donum nullum
[010] per secundam præsentationem ipsius donatoris, tamen34 post illam præsentationem
[011] fecit ei idem talis et antecessor suus aliam cartam de donatione
[012] novam, et ita quod præsentatio pertinet ad ipsum: vel dicere potest
[013] quod primam cartam confirmavit, et fecit eam35 validam per36 confirmationem
[014] quæ invalida effecta37 fuit per non usum et per secundam præsentationem,
[015] et hoc offerat probare per assisam et per testes in carta nominatos,
[016] si alius simpliciter negaverit cartam et confirmationem, nisi ita sit
[017] quod velit quadruplicare et docere se post hæc omnia præsentasse. Si
[018] autem ita38 triplicare velit et concedere post primam cartam39 factam
[019] esse præsentationem, et cartam sic esse vacuam, sed postea impetravit
[020] super eum breve de warantia cartæ, ad quod talis vel40 antecessor suus
[021] summonitus fuit et41 in curia cartam illam recognovit et donum, et ita
[022] quod finis factus fuit, et42 cirographum quoddam43 profert quod44 testatur
[023] quod prædictus talis recognovit prædictam advocationem esse ius suum
[024] ut illam quam habuit de dono suo. Ad quod responderi poterit quod finis
[025] et cirographum ei nocere non debet quia idem talis qui cirographum
[026] profert et quod omnino dependet45 ex quadam donatione imperfecta, eo
[027] quod ille qui cirographum profert nullam habuit seisinam, et ideo46 cum
[028] carta vacua sit et donum imperfectum quia sine seisina, ideo47 petat
[029] iudicium: quia cum48 principale scilicet donum non valeat, nec ea quæ
[030] sequuntur et49 ex dono dependent50 valere debent,51 scilicet finis nec
[031] cirographum. Item esto quod quis dederit manerium cum advocatione
[032] alicui in feodo sibi et heredibus suis, et antequam ecclesia vacaverit ille
[033] cui donatum est et52 antequam præsentaverit manerium cum pertinentiis
[034] ad alium transtulerit, et tunc primo53 ecclesiam vacare contingat, primus



Notes

31. Om., MSS. var.

32. potest, OC, MG, CM.

33. Om., OC, MG, CM, MC.

34. cum, V, MG.

35. ei, OC, MG, CM.

36. Om., OC, MG, CM.

37. facta, V; confecta, MA, MB.

38. Om., MA, MB, OC, MG, CM.

39. Om., OC, MG.

40. Om., OC, MG.

41. Om., MA, OC, MG.

42. in, OC, MG, CM.

43. quoddam quod, OA, OC, MG, CM.

44. et quod, OA, OC, CM; et, MG.

45. respondet, OC, MG.

46. Om., OC, MG, CM, MA (om. et ideo).

47. et ideo, V, MA, MB.

48. Om., MA, MB.

49. Om., MA, MB, OC, MG, CM.

50-51. vel dependent, MG, CM, OC (dependeret).

52. Om., OC, MG, CM.

53. postea, OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College