Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 220  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] minore ætate nec remanebit assisa si finis et cirographum factum in
[002] curia domini regis, cum minor infra ætatem debeat ad quemlibet finem
[003] respondere. Si autem maiori obiciatur carta antecessoris, ut supra9 dictum10
[004] est, a maiore vel minore si dedicatur probetur. Si autem concedatur,
[005] sed dicatur quod vacua sit per præsentationem subsequentem et a11
[006] parte12 adversa negetur præsentatio post cartam, procedat13 assisa in
[007] modum iuratæ de consensu partium sub iis verbis, scilicet utrum donator
[008] qui assisam portat præsentavit ad eandem ecclesiam postquam cartam
[009] illam et donum fecerat prædicto tali, vel non, ut idem talis dicit. Item
[010] respondere poterit quis contra assisam quod procedere non debeat, quia
[011] ille qui profert assisam vel aliquis antecessorum suorum tenementum,
[012] ratione cuius præsentat, tali14 dedit et alienavit cum omnibus pertinentiis
[013] suis sine aliquo retenemento quocumque modo alienationis, ita vendidit
[014] illud ei qui non præsentat vel alicui15 antecessorum suorum, sive fuerit
[015] in possessione præsentandi sive non, sine aliqua retentione vel exceptione,
[016] vel dimisit16 ad terminum vitæ vel annorum, et istud quandoque per
[017] cartas et instrumenta declarari poterit si in iudicio proferantur: et quo
[018] f.243b] casu procedat17 assisa sine18 die19 si fiat disputatio de veritate
[019] et fide instrumentorum si falsitatis20 arguantur, vel per assisam captam
[020] in modum iuratæ si partes consentiant poterit negotium terminari. Et
[021] notandum quod cartæ et instrumenta ante iudicium sunt exhibenda, si
[022] autem post, locum habere non possunt quia sub prætextu instrumentorum
[023] postea compertorum et exhibitorum sententia lata retractari non debet.
[024] Item excipi poterit contra assisam quod ille qui profert assisam nihil
[025] habet in manu sua de tenemento ad quod pertinet advocatio, quia illud
[026] amisit per iudicium vel per disseisinam vel alio quocumque modo, et21
[027] quamvis ius habeat in tenemento et in pertinentiis primo recuperare
[028] debet tenementum ad quod pertinet advocatio, et tunc primo præsentet
[029] et non ante. Et de hac materia in rotulo de termino Sancti Michælis anno
[030] regis Henrici tertio incipiente quarto comitatu Norfolciæ de Thoma
[031] Bardolf. Ibi obiectum fuit præsentanti quod nullam terram habuit in
[032] villa in qua ecclesia sita fuit. Ad22 quod responsum fuit et recognitum ab
[033] eo qui tulit assisam quod nullam terram habuit in villa illa,23 sed antecessores
[034] sui qui24 inde fuerunt25 disseisiti,26 et unde cecidit assisa quia
[035] advocatio fuit de pertinentiis, quod quidem27 non esset si doceri28 posset
[036] contrarium. Item si quis29 præsentationem suam semel retinuerit per



Notes

9-10. prædictum, MSS. var.

11-12. aperte, MA, MC, CE.

13. procedet, MA, MB; procedatur, OC, MG, CM.

14. talis, MA, MB.

15. alicuius, OC, MG.

16. dimissione, OC, MG, CM, MC.

17. procedet, MA, MB, OC, MG.

18-19. et, OC, MG, CM.

20. falsitate, OC, MG, CM (de f.).

21. Om., V, MA, MB.

22. et ad, OA, CE.

23. Om., MA, MB.

24. Om., MA, MB.

25. fuerint, OC, MG; -erant, CM.

26. seisiti, MA, MB.

27. si quidem, OC, MG, CM.

28. Om., OC, MG.

29. aliquis, OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College