Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 217  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sine episcopo vel sine alio ordinario, in7 quo casu capiatur assisa
[002] sicut de vacante. Institutio8 vero clerici in ecclesiam est quasi matrimonium
[003] spirituale. Et sicut episcopus habet cognitionem de contractu
[004] matrimonii in9 causa bastardiæ10 et coniunctionem,11 ita habebit cognitionem
[005] de dissolutione si matrimonium dissolvatur, quod quidem locum
[006] haberet in hoc casu. Et ideo non pertinet cognitio ad iudicem secularem,
[007] cum multum non differant spirituale matrimonium et carnale. Et unde
[008] si rex propria auctoritate inquirat et iudicet ecclesiam esse vacantem cum
[009] non sit, et mandaverit quod episcopus admittat, et si non admiserit, non
[010] erit propter hoc episcopus puniendus licet non obediat. Et qui dixerit
[011] illam vacare, hoc doceat per litteras ordinarii, quia ad ipsum12 pertinet
[012] cognitio de vacatione et mandato ipsius debet fides adhiberi. Et secundum
[013] hoc procedet assisa vel remanebit. Et tale mandatum episcopi non semper13
[014] sufficit plene ad probationem sine aliis adminiculis, licet sufficiat
[015] ad præsumptionem14 quæ quidem aliquando veram probationem admittit
[016] in contrarium. Item dicitur cuius advocationem idem talis dicit ad se
[017] pertinere, ex quo quidem elici15 potest quod oportet querentem docere
[018] quod ad ipsum pertineat actio et querela in fundatione intentionis suæ.
[019] Item dicitur qui16 talem advocationem17 ei deforciat: oportet querentem
[020] docere rationem in intentione sua quare sibi impedientem habeat obligatum
[021] quod seisinam præsentationis suæ iniuste18 impediverit. Per hoc
[022] etiam quod dicitur quod19 advocationem illam ei deforciat, dicunt quidam
[023] quod20 per hoc innuitur impedientem esse in seisina et querentem extra.
[024] Ad quod responderi potest21 quod satis deforciat qui omnino uti non
[025] permittit vel modo debito, licet omnino non expellat, ad similitudinem
[026] eius quod22 dicitur supra de nova disseisina qualiter fit23 in principio. Ex
[027] omnibus prædictis articulis qui in brevi continentur, plures elici possunt
[028] exceptiones ad assisam omnino24 perimendam vel differendam, sed si
[029] f.242b] ille25 impediens omnes prædictos articulos concesserit, excipere
[030] poterit contra assisam quod ipse qui assisam apportat26 de seisina et
[031] præsentatione antecessorum suorum, post præsentationem27 illam dedit28
[032] advocationem illam, per se vel cum tenemento ad quod advocatio pertinet,
[033] ipsi impedienti vel alicui29 antecessorum suorum per cartam quam
[034] proferat et quæ hoc testatur.30 Et unde bene concedere potest quod talis



Notes

7. et, OA, CE, Y; om., OC, MG, CM, MC.

8. in facto, OC, MG, CM.

11. cognitionem, V, MA; convictioni, MB; coniunctionum, OC, MG; convictionem, CE, Co.

9-10. Om., OC, MG, CM.

12. episcopum, V, MA.

13. Om., OC, MG.

14. præsentationem, V, MB.

15. dici, OC, MG, CM.

16. quod, MA, MB, MC, CM.

17. Om., OA, CE.

18. Om., V, MB, MA(+).

19. qui, OC, MG.

20. Om., MA, CM.

21. poterit, V, MA, MB, MC, CM.

22. qui, OC, MG, CM.

23. fuit, OC, MG, CM; sit, V; om., MA.

24. Om., OC, MG, CM.

25. iste, MG, CM.

26. portat, V, MA, CM; asportaverit, OC.

27-28. Om., OC, MG.

29. alicuius, OC, MG.

30. testetur, OA, MC, Y, CE(corr.).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College