Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 216  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vacaret. Si autem aliquid inde præstetur pro bono pacis vel nomine
[002] simplicis beneficii, et ille53 qui hoc perceperit moriatur, propter hoc non
[003] vacat personatus nec ecclesia. Et illud54 dici poterit de vicario, qui si
[004] moriatur totum hoc accrescit personæ, quia vicaria consolidari debet cum
[005] proprietate sive personatu. Et hoc dico55 nisi56 taxata fuerit per ordinarios
[006] ad rationabilem sustentationem vicarii. Item refert utrum tota ecclesia
[007] vacaverit vel aliqua pars ecclesiæ, ut si assisa proferatur de tota ecclesia
[008] et57 non vacet nisi medietas vel tertia pars vel quarta. Et si de vacatione
[009] contentio habeatur utrum vacet vel non, erit super hoc ordinarius consulendus,
[010] episcopus vel alius qui super hoc habeat cognitionem, quia
[011] laicus de hoc cognoscere non potest non magis quam de matrimonio contracto
[012] vel soluto. Et quod ad episcopum pertineat cognitio videri poterit
[013] de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici quarto comitatu Wigorniæ,
[014] de ecclesia de Elderfelde58 de Roberto de Brakeleghe,59 quod60 aliquando
[015] non expedit quidem quia ecclesia forte incumbrata61 est per
[016] episcopum vel archidiaconum vel alium ordinarium, vel forte episcopus
[017] admittit clericum ad præsentationem alicuius qui ius non habet in præsentatione,
[018] in præiudicium veri patroni, et in quibus casibus non expedit
[019] hoc mandare episcopis quia de facili non rescribent veritatem, ut possint
[020] tueri factum proprium. Et ideo melius est ut videtur si dubitetur utrum62
[021] vacet an non quod in hoc dubio63 procedet64 assisa, et mandetur episcopo
[022] quod admittat, qui si non admiserit, summoneatur quod sit ad ostendendum
[023] quare non, et in quo casu perveniri poterit usque ad incumbramentum
[024] f.242] factum per episcopum vel alium1 ordinarium2 tollendum. Et tunc
[025] tenetur episcopus deliberare ecclesiam vel dare aliam præsentato equivalentem
[026] ut satisfaciat præsentato. Debet etiam clericum admissum per
[027] ipsum3 compellere quod teneat ad verum patronum ut satisfaciat patrono.
[028] Et notandum quod ecclesia potest vacare de iure et non de facto
[029] ut prædictum est, et potest de iure simul et de facto, et sic iuste vacat.
[030] Item si vacaverit de iure et de facto, statim capiatur assisa. Si autem de
[031] iure vacet et non de facto quia incumbrata est, sine periculo capi poterit
[032] assisa ut inquiratur de incumbramento, et sic agat querens versus eum
[033] qui incumbravit ad tollendum incumbramentum:4 ut si episcopus instituit5
[034] clericum ante lapsum sex mensium vel ad præsentationem eius qui
[035] non habuit6 ius præsentandi. Item si clericus se intruserit propria auctoritate



Notes

53. iste, OC, MG, CM.

54. illud idem, OA, CE, MC.

55. Om., OC, MG.

56. ubi, OC; sic, MSS. gen.

57. Om., V, MA, MB.

58. Eldeffelde, Elderfeu(n)d, Eldersen, Eldensen, MSS. var.

59. Bradlegh., Brackley, Brackeleye, MSS. var.

60. et, OC, MG.

61. incumberata, MSS. var.

62. an, OA, CE.

63. Om., OC, MG.

64. procedat, OC, CM.

1-2. aliorum ordinariorum, OC, MG.

3. episcopum, MA, MB, OC, Y.

4. Om., MA, MB, OC, MG, CM.

5. instituerit, V, MA; constituerit, MB; instituat, OC, MG; institet, MC.

6. habuerit, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College