Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 215  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] inveniri poterit in itinere22 in comitatu Cantiæ anno regis Henrici tricensimo
[002] secundo incipiente tricensimo tertio in quindena Sancti Michælis,
[003] assisa ultimæ præsentationis capta inter Willelmum23 Bardolf et heredem
[004] de24 Meantona de ecclesia de Swyterlegha25 in comitatu Norfolciæ.26 Item
[005] continetur in brevi personam27 quæ mortua est: personam dicit ad diff.241b]
[006] ferentiam vicarii, quia de morte vicarii vel de28 vicaria non
[007] iacebit assisa. Item non iacet29 assisa de ecclesiis præbendatis generaliter,
[008] nisi forte fraus intervenerit ab initio in præbendatione, si30 præbendata
[009] fuerit in absentia alicuius dum fuerit agens in partibus remotis vel infra
[010] ætatem vel in custodia, secundum quod inveniri poterit in rotulo de
[011] placitis quæ sequuntur regem anno octavo decimo. Item non iacebit de
[012] aliqua capella quæ mero iure subiecta fuerit et pertinens ad aliquam31
[013] matricem ecclesiam, nisi32 sit ita quod querens contendat illam esse matricem
[014] ecclesiam,33 vel si capella aliquo gaudeat speciali privilegio, ut si
[015] sit34 capella domini regis quæ nulli subiecta est ecclesiæ nec ad aliquam
[016] pertinet, sed ecclesia poterit esse pertinens ad capellam talem. Ex35
[017] toto36 autem pertinere poterit capella ad matricem ecclesiam ut prædictum
[018] est, vel tantum37 esse pensionaria et aliquid dare in signum subiectionis.
[019] Et de huiusmodi capella non competit38 assisa advocato39 matricis ecclesiæ
[020] versus eum qui habet advocationem capellæ, sed ei competit contra
[021] omnes cum40 diversi sint advocati, advocatus ecclesiæ et advocatus capellæ:
[022] secus tamen erit si utraque unum habuerit advocatum. Item non
[023] iacebit assisa de ecclesia vel de41 capella ubi nulla42 constructa est, licet
[024] aliquando fuerit43 et nunc ceciderint,44 quamvis adhuc locus sacer maneat.
[025] Item dicitur quæ mortua est, hoc est45 sive morte46 naturali sive47 civili.
[026] Civili, ut si se48 transtulerit ad religionem vel49 resignaverit, vel si fecerit
[027] quod tantundem valet, ut si uxorem duxerit, vel aliud fecerit propter
[028] quod ecclesiam retinere non possit. Item ad talem ecclesiam quæ vacat
[029] ut dicitur. Et ideo videndum quæ50 vacet51 et quæ52 non, ut si omnino
[030] vacet vel personatus tantum: in quo casu procedet assisa ac si omnino



Notes

22. it. M. de Pateshilla, OC, CM; it. M. de, MG; it. etc., MA.

23. W. (Walterum ?), MSS. gen.

24. Om., OC, MG, CM.

25. Suterlegh., Swithlegh., Switerleg., Wyterleght, MSS. var.

26. North., Norh., (Nor(t)hamtoniæ ?), MSS. var.

27. persona, OC, MG, MB.

28. Om., OC, MG.

29. iacebit, MG, CM, MC.

30. scilicet quod, OA, CE; scilicet, Y, MC, Co.

31. aliam, MSS. var.; a. iurisdictionem, MA, MB.

32-33. Om., CM, MB, MA(+).

34. ita sit, OC, MG, CM.

35-36. et tota, OC, MG, CM, MC; om., MA, MB.

37. tamen, OA, CE; cum, MA.

38. iacebit, OC, MG, CM, MC.

39. advocationis, V, MA, OC; advocatio, MB, MC, MG.

40. scilicet cum, OC, MG.

41. Om., OC, MG, CM, MC.

42. Om., OC, MG.

43. fuerint, MB, MC, Y.

44. ceciderit, OC, CM, MA.

45. est intellegendum, OA, CE, MC.

46. in morte, OA, CE.

47. vel, OA, CE.

48. Om., MA, MB, CM.

49. et, OC, MG.

50. quando, OA, CE, MC.

51. vacat, V, MA, MB; iacet, CE.

52. quando, OA, CE, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College