Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 214  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] admissa fuerit ad præsentationem talis vel non, quia non sufficit præsentare
[002] personam nisi ad præsentationem admissa fuerit præsentata,2 quia3
[003] cum duo fuerint a diversis præsentati oportet quod unus admittitur et
[004] alius recusetur. Poterit etiam esse quod nullus eorum admittatur licet
[005] unus præsentantium ius habeat præsentandi, tum4 propter lapsum temporis
[006] de constitutione Lateranensi5 si partes fuerint discordes ultra sex menses,
[007] tum propter minorem ætatem, ut si contra minorem præsentantem prolatæ6
[008] fuerint cartæ antecessorum ad quas minor ante ætatem respondere
[009] non possit. Et quo casu pertinebit ad ordinarium collocatio nisi partes
[010] consenserint de una persona idonea præsentanda, salvo iure cuiuslibet
[011] cum minor ad ætatem pervenerit et reservata quadam minima pensione
[012] usque ad ætatem, ut salvum sit ius præsentandi ei qui per assisam obtinuerit
[013] et ut illam tunc conferat cui voluerit. Item duo possunt præsentare
[014] simul et7 quorum unus ius habebit et alius non, vel uterque aliquam8
[015] scintillam iuris, si in clericum consentiant sine aliqua discussione9 iuris,
[016] non erit standum iuratoribus tali præsentatione cum sit incerta, sed ad
[017] seisinam illius advocati de quo haberi possit certitudo et qui10 de iure
[018] sibi competente, licet cum contentione vel sine, ultimo præsentavit. Item
[019] esto quod quis sine contradictione semel præsentaverit11 et alius vacante
[020] iterum12 ecclesia impedimentum opponat13 et deinde14 assensum præbeat
[021] præsentationi eius qui prius præsentavit, non propter hoc, scilicet talem
[022] assensum, mutatur status præsentantis vel minuitur cum iterum ecclesiam
[023] vacare contigerit, quia aliud est assentire et aliud consentire. Assentire
[024] enim15 potest quis per se cum ius non habeat præsentandi nec sibi aliquid
[025] retinet tacite nec16 expresse licet dicat, salvo iure meo in posterum. Sed
[026] si sit aliquis in possessione præsentandi et17 assensum præbuerit ei qui
[027] proprietatem habuerit,20 vel consensum præsentandi simpliciter et sine
[028] alia protestatione, sibi præiudicat imperpetuum. Et hoc potius debetdici
[029] consensus quam assensus, cum ille qui ius habet possessionis consentit
[030] cum eo qui habet proprietatem. Si autem hoc fecerit cum tali protestatione,
[031] ut si dicat, consentio præsentationi tuæ salvo iure meo in posterum,
[032] per hoc sibi retinet totum ius quod habuit, tam super possessione quam
[033] super proprietate. Est enim ius possessionis et ius proprietatis, et idem
[034] erit et melius si exprimat ius utrumque et dicat, salvo mihi iure meo in
[035] posterum tam super possessione quam super21 proprietate. Et de hac materia



Notes

2. præsentantis, OA, CE, CM, MC.

3. Om., OC, MG, CM.

4. cum (tamen), MSS. var.

5. Laterens(c)i, Latranens(c)i, Latranansi, MSS. var.

6. probatæ, MA, MB, OC, MG, CM.

7. Om., OC, MG.

8. Om., OC, MG.

9. distinctione, MA; disrationatione, MB.

10. quid, OC, MG, CM.

11. præsentavit, V, MA, MB.

12. interim, OC, MG.

13. apponat, MA, MB, OC.

14. demum, MSS, var.; inde, OC.

15. Om., MA, MB.

16. vel, V, MB.

17-20. Om., MB, MA(+).

21. Om., OA, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College