Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 213  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et heredibus suis et non alieno, ut prædictum est. Item quasi advocatus
[002] et non verus qui creditur esse advocatus et non sit, tantum41 propter
[003] seisinam præsentandi et tenementum quod possident, licet in seisina sint
[004] nomine proprio et non alieno, et sic poterit quis esse advocatus verus42
[005] imperpetuum vel non verus sed ad tempus. Sed cum tales semel præsentaverint
[006] et illi ad quos rem transtulerint semel præsentaverint et moriantur
[007] vel possidere desierint,43 qualiter subveniri debeat proprietario si
[008] ecclesiam vacare contigerit, satis ex præmissis trahi poterit ad exemplum.
[009] Et quod dictum est de illis qui possident nomine proprio, dici poterit de
[010] illis qui possident nomine ecclesiæ suæ. Item tempore pacis, quod44 dicitur
[011] ad differentiam eorum quæ45 fiunt tempore belli, quod idem est quod
[012] tempus guerrinum, quod nihil differt a tempore iuris et iniuriæ. Est enim
[013] tempus iniuriæ cum fiunt oppressiones violentæ quibus resisti non potest
[014] et disseisinæ iniustæ. Sed omni tempore possit esse tempus guerrinum et
[015] poterit esse tempus pacificum, non autem simpliciter sed ad quosdam et
[016] non ad omnes. Uti enim quidam46 possunt iure suo tam tempore belli
[017] sive guerrino quam tempore pacis, ut si cum uti velit uno tempore vel
[018] alio violenter vel iniuriose non impediatur, et tunc erit tempus pacis in
[019] utroque tempore. Et si e converso, tunc erit tempus belli in utroque.
[020] Tempus enim pacis videri poterit et designari in hoc modo. Poterit enim
[021] quis ante guerram generalem pacifice47 præsentare sine aliqua contradictione.
[022] Et eodem modo poterit tempore guerræ. Item post guerram eodem
[023] modo. Et quælibet48 istarum præsentationum sufficiens erit quantum ad
[024] seisinam præsentationis et bona, quia nulla istarum dici poterit iniuriosa
[025] vel violenta. Et vice versa quocumque tempore adhibeatur violentia talis
[026] seisina dici poterit iniuriosa, et ideo quasi nulla, cum49 tempore belli et
[027] non pacis sit adquisita, et sic uno et eodem tempore poterit esse tempus
[028] pacificum et guerrinum quibusdam sic et quibusdam non, quamvis guerra
[029] dicatur generalis. Et etiam tempore guerrino sicut tempore pacis fieri
[030] possunt donationes et contractus de voluntante dantis et accipientis sicut
[031] tempore pacis. Et vice versa eodem modo tempore pacis fieri possunt
[032] f.241] oppressiones iniustæ, rapinæ, disseisinæ iniuriosæ sub specie pacis
[033] sicut tempore guerrino. Et ideo ex iis quæ fiunt1 quolibet tempore iudicari
[034] debet utrumque tempus, scilicet qualiter sit quibusdam pacificum et
[035] quibusdam guerrinum, ut ex hoc detur exceptio deforcianti vel non detur.
[036] Item præsentavit etcetera. Refert igitur utrum talis persona præsentata



Notes

41. tamen, MA; tam, CM; causa tamen, OC, MG.

42. Om., MB, MA(+).

43. defecerint, OC, MG; deficerint, CM.

44. qui, OC, MG.

45. qui, V, OC, CM.

46. quidem, MSS. var.

47. Om., MA, MB.

48. qualibet, OA, Co., CE, Y, MA, MB; quemlibet, OC, MG; quilibet, CM.

49. Om., OC, MG; in, CM.

1. sunt, OC, MG; sciunt, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College