Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 212  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] pluribus descendat capitibus, sed quasi uni heredi, et facta divisione18
[002] inter coheredes hereditatis remaneat tota advocatio et præsentatio uni
[003] coheredum. Item designare oportet quæ vel qualis persona ultimo obiit
[004] persona et19 de qua morte, sive20 obierit morte21 naturali vel civili. Et ita
[005] facta exminatione et sic22 fundata intentione, de facili perpendi poterit
[006] utrum præsentatio et actio pertineat ad querentem separatim per se simpliciter
[007] vel in communi cum aliis, vel23 etiam in communi cum aliis24 sed
[008] vicissim et successive. Cum autem querens intentionem suam sic fundaverit
[009] et docuerit quod25 ad ipsum pertineat assisa26 et producat probationem,
[010] scilicet assisam, oportet quod deforcians excipiat contra intentionem
[011] quare assisa debeat remanere. Sunt quidem plures exceptiones
[012] quarum quædam dilatoriæ et quædem peremptoriæ. Et peremptoriarum
[013] quædam sunt peremptoriæ iurisdictionis et quædam brevis, sed sunt dilatoriæ
[014] iudicii et non tangunt ipsam actionem nec intentionem non magis
[015] quam aliæ27 dilatoriæ. Et sunt primo et28 in principio proponendæ, secundum
[016] quod inferius dicetur de exceptionibus et superius dictum est in
[017] parte, de quibus superfluum esset hic repetere, sicut de brevi et personis,
[018] dum tamen exceptiones quæ generales non sunt, quæ tantum tangunt
[019] f.240b] assisam istam et non alias, propter plures articulos in brevi contentos,
[020] de quibus per ordinem erit procedendum. Continetur etiam29 in
[021] brevi quis advocatus. Advocatus autem dici30 poterit ille31 ad quem pertinet
[022] ius advocationis alicuius ut32 ad ecclesiam præsentet nomine proprio et
[023] non alieno. Et dicitur quis advocatus ad differentiam aliorum qui præsentant33
[024] nomine alieno, qualis est custos qui34 præsentat35 ratione custodiæ.
[025] Custos autem non est advocatus sed ille cuius nomine præsentat. Item
[026] dicitur quis advocatus ad differentiam eorum quodam modo qui tenent ad
[027] firmam et ad terminum annorum. Item ad differentiam eorum qui tenent
[028] ad terminum vitæ36 quacumque ratione vel qui tenent per intrusionem vel
[029] disseisinam, qui numquam præsentaverint37 in vita sua nec tempore quo
[030] fuerunt38 in seisina. Cum autem semel præsentaverint et ita sint in
[031] seisina præsentandi, sunt quasi advocati quoad seisinam præsentandi
[032] quam diu vixerint et fuerint in possessione rei ad quam39 pertinuerit rei
[033] advocatio, cum non poterit quis prius præsentare vel habere pertinentias
[034] antequam habuerit40 corpus quod sequuntur pertinentiæ. Est igitur verus
[035] advocatus ad quem pertinet proprietas et seisina ex nomine proprio sibi



Notes

18. donatione, OC, MG, CM.

19. Om., OC, MG.

20-21. Om., OC, MG.

22. Om., OC, MG.

23-24. Om., OC, MG, CM, MC.

25. sic quod, OC, MG, CM, MC.

26. sic, OA, CE, Co, Y, MA, MB, MC; præsentatio, V, OC, MG, CM.

27. Om., OC, MG.

28. Om., OC, MG.

29. autem, OA, CE, MC.

30. dicere, OC, MG, CM.

31. Om., MA, MB, OC, MG, CM.

32. Om., OC, MG; et, MC.

33. præsentent, OA, CE, Y.

34-35. Om., V, MB, MA(+).

36. Om., MA, MB.

37. præsentaverunt, OA, CE, OC.

38. fuerint, MA, MG, CM.

39. quem, OA, MA, MB.

40. habuit, OA, OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College