Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 211  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] habeatur de præsentatione et44 persona præsentati. Et si de tali adhuc
[002] certitudo haberi non possit, adhuc recurratur ad superiores quatenus
[003] cursus temporis hoc permittat45 quoad assisam, et cum46 ulterius procedi
[004] non possit, tunc demum47 recurratur ad proprietatem et ad breve de recto,
[005] ut per hoc terminetur proprietas et assisa. Item si iuratores dubitaverint
[006] utrum talis vel antecessor suus præsentaverit an48 alius vel quis, querens
[007] per hoc nihil consequetur,49 quasi deficiente probatione sua, quia quotienscumque50
[008] dubitatur an quid sit, perinde est ac si non esset illud. Idem
[009] f.240] erit etsi personam querentis omnino ignoraverint,1 vel2 si cognoverint3
[010] personam eius nesciunt tamen si umquam præsentaverit, vel
[011] nesciunt licet personam cognoverint si sit4 filius eius et heres qui ultimo
[012] præsentavit et cuius seisinam petit, et perinde scire non possint5 si ad
[013] ipsum pertineat actio vel querela: iis autem intellectis de facili perpendi
[014] poterit pro quo iudicabitur per assisam.

Cum utraque pars comparuerit in iudicio proponat querens intentionem suam.


[016] CUM autem uterque præsens fuerit et6 deforcians dicere velit contra assisam,
[017] oportet primo quod querens audito brevi suam fundet intentionem
[018] hoc modo et doceat quod ad eum pertineat7 actio. Certa itaque debet esse
[019] intentio et narratio et certum fundamentum, et certa res quæ deducitur in
[020] iudicium, et vera probatio pro petente vel querente vel ad minus præsumptio
[021] cui semper standum erit, donec tenens vel deforcians excipiendo
[022] et8 exceptionem9 probando docuerit contrarium.10 Ille autem qui11 per hanc
[023] assisam ad fundandam intentionem suam docere debet de cuius seisina
[024] profert assisam, utrum de propria seisina qualitercumque teneat in feodo
[025] vel ad vitam vel ad terminum rem corporalem ad quam12 pertineat advocatio
[026] vel ipsam advocationem, scilicet ius advocationis sine re vel corpore cui
[027] adhæreat. Item si de seisina alicuius antecessoris, oportet docere13 se esse
[028] heredem illius antecessoris cuius petit seisinam separatim et per se sine
[029] aliis, vel cum aliis in communi absque separatione: ubi plures sunt14 quasi
[030] unus heres oportet quod omnes nominentur vel in communi vel15 separatim
[031] et successive: in quo casu sufficit si ille16 queratur ad quem pertineat
[032] præsentatio ea vice vel si ius præsentandi17 de seisina unius antecessoris



Notes

44. et de, V, MA.

45. permittit, V, OC, MG, CM, MC.

46. cum hoc, OC, MG, CM, MC.

47. deinde, V, MA, MB.

48. vel, OC, MG, CM, MC.

49. consequitur, V, OA, CE.

50. q. qui, OC, MG, CM.

1. ignoraverit, MA, MB, OC, MG, CM.

2-3. Om., OC, MG, CM.

4. Om., OC, MG, CM, MC.

5. possunt, V, MG, CM; possit, MA.

6. querens et, V, MA, MB.

7. pertinet, OC, MG.

10. contraria, OC, MG, CM.

11. qui queritur, OA, CE, MC.

8-9. Om., OC, MG, CM.

12. quem, V, MA, MB; quod, CE.

13. dre. (dicere ?), OC, MG.

14. sint, OC, MG.

15. sic, OC, Y; et, MSS. gen.

16. iste, OC, MG, CM.

17. præsentationis, OA, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College