Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 210  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vel alio modo, nec poterit deforcians30 vocare warantum, cum assisa
[002] generaliter faciat31 pro quolibet qui ius habet præsentandi.

De sacramento iuratorum in assisa ultimæ præsentationis.


[004] CUM autem iuratores præsentes fuerint nec sit aliquid quod excipi possit
[005] contra illos ut supra, iurare debent32 hoc modo; Hoc auditis iustitiarii quod
[006] veritatem dicam de assisa ista et de ecclesia vel capella, unde visum feci
[007] per præceptum domini regis, et pro nihilo omittam etcetera, ut supra. Et
[008] omnes alii iuratores iurabunt ut supra. Cum autem iuraverint audire debent
[009] formam brevis et iustitiarius debet eos instruere quantum ei licitum
[010] fuerit,33 et prædicere eis quod sibi provideant de veritate dicenda propter
[011] absentiam deforciantis qui si præsens esset posset eos in multis certificare.
[012] Habito igitur inter eos iuratores34 tractatu et deliberatione cum venerint
[013] coram iustitiariis ad veritatem dicendam, dicere poterunt per sacramentum
[014] suum quod talis querens præsentavit ultimam personam quæ mortua
[015] est ad prædictam ecclesiam et tempore pacis, scilicet talem nomine, qui
[016] ultimo obiit persona in35 eadem ecclesia et admissus fuit ad suam præsentationem,
[017] vel dicere possunt contrarium, quod talis talem non præsentavit
[018] neque alium, sed alius illum36 præsentavit etcetera. Item dicere
[019] poterunt omnes rationes quare præsentatio non37 pertineat ad querentem
[020] quas38 quidem ille deforcians proponere posset si præsens esset et ostendere
[021] quare39 iniuste non deforciaret, ut si post præsentationem illam de
[022] qua agitur ille querens vel antecessor suus qui præsentavit post præsentationem
[023] illam advocationem illam dederit per se, vel tenementum ad
[024] quod pertinet advocatio dederit40 cum omnibus pertinentiis suis sine aliqua
[025] retentione in feodo, vel donec providerit, ad vitam vel ad terminum,
[026] secundum quod inferius dicetur plenius. Item non sufficit dicere iuratoribus
[027] quod talis vel antecessor suus iuste41 præsentaverit nisi doceant quod
[028] deforcians iniuste præsentationem illam deforciaverit. Item non sufficit
[029] quod iniuste nisi doceant iuratores quod ei deforciata sit qui queritur ad
[030] hoc quod aliquid capiat per assisam, licet hoc aliis prodesse poterit42 qui
[031] ius habent, quia43 omnes articuli in brevi contenti possunt esse veri. Sed
[032] tamen inquirere oportet utrum deforcians iuste deforciaverit vel iniuste,
[033] et similiter si ad querentem pertineat querela. Item dicere poterunt quod
[034] nihil omnino sciunt quis præsentavit illum qui ultimo obiit persona. Et si
[035] nullo modo aliquid certum dicere sciant de eo, tunc de necessitate recurrendum
[036] erit ad seisinam alterius personæ ante eum, ut aliqua certitudo



Notes

30. Om., OC, MG.

31. facit, MB; sciant, OC, MG; fac., MSS. var.

32. deberent, MG, CM.

33. sit, OC, MG, CM, MC.

34. Om., OC, MG, CM.

35. Om., OC, MG.

36. istum, OC, MG.

37. Om., V, MA, MB.

38. quam, OC, MG, CM.

39. quod, OC; quia, MG.

40. dedit, OC, MG, CM.

41. iniuste, OC, MG, CM.

42. possit, V, MB.

43. quod, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College