Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 209  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sed quod statim capiatur assisa post primum essonium per defaltam,
[002] inveniri poterit de termino Sancti Michælis anno regis Henrici qui9 nunc
[003] est10 secundo. Item quod in itinere aliquando iacet essonium et post essonium
[004] resummonitio et iterum post resummonitionem essonium de11 servitio
[005] domini regis, dum tamen essoniatus warantum habeat per12 breve
[006] domini regis, præter assisam ultimæ præsentationis, quæ excipitur ex certa
[007] causa et necessitate in omnibus assisis, probatur in ultimo itinere Martini
[008] de Pateshilla in comitatu Suffolciæ, assisa mortis antecessoris, si Radulfus
[009] de Wadleghesham.13 Sed hoc bene potuit esse hoc ratione, quia tenens forte
[010] manens fuit extra comitatum et14 in servitio domini regis. Contrarium
[011] tamen inveniri poterit in comitatu Cantiæ de itinere Martini de Pateshilla
[012] anno regis Henrici undecimo incipiente duodecimo de termino Sancti
[013] Michælis quod in itinere nulla iacet resummonitio. Item si semel summonitus
[014] fuerit15 et post essonium vel summonitionem16 vel17 resummonitionem
[015] comparuit et warantum vocaverit, vel diem habuerit et ad diem datum
[016] non comparuerit, nulla ibi resummonitio sed statim capiatur assisa per
[017] defaltam: et infra plenius dicetur de warantis18 vocandis19 in assisa mortis
[018] antecessoris. Et quæ hic dicta sunt de resummonitionibus infra dicta
[019] sufficiant de20 omnibus assisis. Item quod in assisa ultimæ præsentationis
[020] post summonitionem et resummonitionem iacet essonium de malo veniendi,
[021] habuit summonitus diem per essonium suum, quia allocatum fuit ei
[022] essonium suum, et tunc venit alius a latere et dixit quod præsentatio non
[023] pertinuit ad summonitum sed ad ipsum: ut de termino Sanctæ Trinitatis
[024] anno regis Henrici filii21 regis Iohannis22 secundo, assisa ultimæ præsentationis
[025] inter Willelmum Brywer23 et priorem Sancti Nicholai Exoniæ24 de
[026] ecclesia de Cheyle comitatu Somersetiæ. Si autem post summonitiones et
[027] resummonitiones et essonia non venerit deforcians, vel cum venerit respondere25
[028] noluerit vel contumaciter recesserit, capiatur assisa versus eum
[029] per defaltam, quia absentia eius habetur pro præsentia, quia si alius daretur
[030] ei dies in odium defaltæ præcluderetur26 ei via dicendi contra assisam
[031] quare remaneret. Item cum præsens sit et concedit assisam simpliciter vel
[032] si aliquid dicat contra assisam, nisi dicat27 quare remaneat, procedat assisa
[033] hoc modo si iuratores præsentes fuerint: si autem non, dabitur partibus
[034] alius dies ad quem possunt partes se essoniare si voluerint ut prius, et28
[035] f.239b] habebunt alium diem ad29 quem procedet assisa vel per defaltam



Notes

9-10. Om., MA, MC, Y.

11. ut de, V, MB.

12. Om., OA, CE, Y, MA, MB, Co.

13. Wadelegham., Wadlegham., Wadingham, Waginheham, Pateham, MSS. var.

14. Om., OC, MG, CM, MA.

15. fuit, V, MA, MB.

16-17. Om., V, MA, CM.

18-19. waranto vocando, MB, CM; war. vocand., OC, MG.

20. In, OA, CE.

21-22. Om., MA, MB, OC, MG.

23. Briker, Brisker, Brillier, Brik., de Brink., MSS. var.

24. Oxoniæ, OC, MG, Y.

25. et r., OC; et defendere, MG.

26. recluderetur, V, MA; declu-, MB.

27. dicatur, OC, MG, CM.

28. Om., OC, MG.

29. et ad, OA, CE, MC, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College