Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 20  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] violenta8 cum armis. Est enim vis simplex et vis armata, quia9 dicitur
[002] de vi et vi armata.10 Et ideo de vi imprimis videndum quid sit vis. Et
[003] sciendum quod vis est maioris rei impetus cui resisti non potest. Dividitur
[004] autem sic, quod11 alia expulsiva omnino, et expulsiva cum armis vel sine
[005] armis. Item alia clandestina et de nocte, alia palam et publica et de die.
[006] Item alia iusta, alia iniusta. Item alia per violentiam, alia sine violentia,
[007] sicut in rem vacuam. Item expulsiva locum habet in rebus corporalibus
[008] et immobilibus, sicut in terris et tenementis. Item locum habet in rebus
[009] incorporalibus, sicut in iis quæ in iure consistunt, sed non ita omnino,
[010] sed in parte et alio modo. Item vis alia perturbativa, scilicet ubi12 quis
[011] se contendit13 possidere cum ius non habeat, et alius dicat se esse in
[012] possessione cum ius habeat. Item alia vis inquietativa, ubi14 quis non
[013] permittit15 alium quiete uti possessione et in pace. Est enim quies et non
[014] quies, quod idem est quod inquies. Est etiam vis ablativa, quæ concurrit
[015] simul cum perturbativa, cum aliquis scilicet fodiat16 in alieno vel falcet,
[016] et sic perturbet ut auferat et asportet rem mobilem de re immobili. In17
[017] rebus autem mobilibus vel se moventibus locum non habet per se, ut in
[018] illis quæ per vim rapiuntur, auferuntur et asportantur. Item est vis
[019] compulsiva quæ aliquando metum inducit, ubi scilicet quis alium in
[020] carcere18 et in19 vinculis detinuerit, vel evaginato gladio compulerit ad
[021] aliquid dandum vel faciendum contra ipsius voluntatem. Et exceptionem
[022] inducit sive vis illata fuerit alicui vel filio vel nepoti in patre, vel patri in
[023] filio vel nepote. Item est vis20 iniuriosa et illicita, et quædam licita et non
[024] iniuriosa, sive fuerit simplex vel21 violenta, inermis vel armata. Est etiam22
[025] vis armata, armis deiectum dico qualiscumque23 fuerit vis armata, non
[026] solum si quis venerit cum telis, verum etiam omnes illos24 dicimus armatos25
[027] qui habent quod nocere potest. Telorum autem appellatione
[028] omnia in quibus singuli homines nocere possunt accipiuntur. Sed si quis
[029] venerit sine armis et in ipsa concertatione ligna sumpserit, fustes et lapides,
[030] talis dicetur vis armata. Si quis autem venerit cum armis, armis tamen ad
[031] deiciendum usus non fuerit, et deiecerit, vis armata dicitur esse facta.
[032] Sufficit enim terror armorum ut videatur armis deiecisse. Si autem cum
[033] dominus a peregrinatione vel nundinis reversus fuerit et armati qui possessionem
[034] invaserant26 eum prohibuerint ne ingrediatur, videri eum27 armis



Notes

8. violentia, CE, CM.

9-10. Om., CM, LA, MC, Y.

11. quia, OA, CE, Co, MA; quod alia simplex, V.

12. ut, LA, MC, Y.

13. contendat, OB, MA, CM; contenderit, CE.

14. ut, OC, MA, MC, LA, Y.

15. permittat, LA, MC, Y.

16. fodeat, OB, OC; perfodiat, MA, MB, CM.

17. item in, OB, MA, MB, CM.

18-19. Om., MA, MB, CM.

20. Om., MA, MB, CM.

21. sive, OC, MC, MG, CM, LA, Y.

22. enim, MA, MB, CM, MG.

23. qualitercumque, V, MB, MG; qualiscum, OB; quacumque, MA.

24. Om., MA, MB, CM.

25. Om., OB, MA, MB, CM.

26. invaserint, OC, MG; evaserant, OB, MB; evaserint, MA, CM.

27. cum, OC, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College