Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 208  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sunt per defaltam, sicut assisa mortis antecessoris et aliæ: si autem50 ad
[002] primum diem se essoniaverit et diem habuerit per essonium51 suum, et52 ad
[003] quem non comparuerit, capiatur assisa per defaltam statim, non53 iacebit
[004] resummonitio. Item si comparuerit et iuratores non, semper habebit unicum
[005] essonium quotiens in curia comparuerit et diem habuerit. Ex præmissis
[006] satis apparet quando et quotiens iacet54 resummonitio, quotiens55
[007] assisa capitur extra comitatum vel coram quatuor iustitiariis ad56 hoc
[008] assignatis, sed coram iustitiariis57 itinerantibus in comitatu ad omnia placita
[009] non habet locum resummonitio nec quindecim dierum diffusa dilatio,
[010] ubi tenens in assisa mortis antecessoris vel impediens et deforcians ut hic
[011] manentes sint et58 etiam res de qua agitur in eodem comitatu tempore
[012] itinerationis, non magis quam contra59 minorem: sed statim capiatur
[013] assisa post primam defaltam sicut assisa novæ disseisinæ. Et quod nulla
[014] debet fieri resummonitio in itinere iustitiariorum in prædicto casu cum
[015] partes præsentes sint in comitatu et res de qua agitur, videri poterit in
[016] itinere Martini de Pateshilla de ultimo itinere suo in comitatu Sussexiæ,
[017] anno regis Henrici decimo, assisa mortis antecessoris, si Adam de N. Et
[018] quod60 contra illum qui est infra ætatem non iacet61 resummonitio probatur
[019] in ultimo itinere Martini62 de Pateshilla63 eodem tempore64 in comitatu
[020] f.239] Suffolciæ65 assisa mortis antecessoris,66 si Thoma de Colevile. Item
[021] eadem ratione nec1 iacet essonium2 contra minorem cum tantum operetur
[022] tenentis absentia quam præsentia. Item propter contumaciam non iacet
[023] resummonitio, ut si tenens vel impediens ad diem summonitionis comparuerit
[024] et contumaciter recesserit postquam visus fuerit a iustitiariis in
[025] curia qui3 recordum habet, statim capiatur assisa sine resummonitione: ut
[026] de eodem itinere ipsius Martini et eodem tempore comitatu Norfolciæ,
[027] assisa mortis antecessoris,4 si Bartholomeus de Waterdene. Item in qualibet
[028] assisa præter assisam novæ disseisinæ primo die iacet essonium vel
[029] resummonitio, sed ad alium diem5 post essonium non iacebit resummonitio,
[030] nec e converso essonium scilicet post resummonitionem, sed statim per
[031] defaltam capiatur assisa secundum quosdam, tamen iacet essonium de
[032] servitio domini regis post essonium et post resummonitionem in qualibet
[033] assisa ubi utrumque iacuerit præterquam in assisa ultimæ præsentationis,
[034] dum tamen warantum habeat6 ad diem suum. Et quod essonium de servitio
[035] domini regis post7 essonium8 de malo veniendi locum habere non debeat,



Notes

50. Om., V, MA, MB, MC, Y.

51. sic, CE, MC; essoniatorem, CM; esson., MSS. gen.

52. Om., OC, MG, CM.

53. nec, OA, CE, CM; cum. OC.

54-55. Om., MA, MB.

56-57. Om., OC, MG, CM.

58. Om., OC, MG; om. et etiam, CM.

59. Om., MA, MB.

60. Om., OC, MG, CM, MA.

61. iaceat, OA, CE.

64. tempore itineris, OC; t. itinerant., CM; itinere, MG.

62-63. ipsius M., OA, CE.

65. Sussexiæ, MSS. gen.

66. Om., OA, CE.

1. non, OC, MG, CM, MC.

2. Om., V, MA, MB.

3. quæ, MA, MG.

4. Om., OA, CE, MG.

5. Om., MA, MB.

6. Om., MA, MB.

7-8. Om., MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College