Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 207  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nostris apud talem locum tali die sicut summonitus fuit. Et habeas
[002] ibi summonitores et hoc breve. Ad quem diem si28 venerit, causari non
[003] poterit summonitio quin procedet29 assisa, sive testetur prima summonitio
[004] sive secunda sive nulla, cum diem habuit30 rationabilem et sciverit se31
[005] f.238b] esse summonitum vel scire debuit. Si autem omnino non venerit,
[006] tunc capiatur assisa per defaltam si iuratores præsentes fuerint, et sic
[007] terminetur negotium. Si autem præsentes non fuerint, tunc præcipiatur
[008] vicecomiti quod habeat corpora eorum ad alium diem. Ad quem sive venerit
[009] sive non, ante omnia capiatur assisa cum tantum operetur32 eius absentia
[010] quam præsentia, cum nihil dicere possit in odium defaltæ quare
[011] assisa remaneat, nisi forte ad certificandum iuratores si cartam habeat33
[012] vel aliquid tale intervenerit.34

Breve quod vicecomes faciat venire iuratores.


[014] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod venire facias coram35 etcetera,36,
[015] A. B. C., vel quod37 habeas coram etcetera, corpora A. B. C. recognitorum
[016] assisæ ultimæ præsentationis quæ summonita est in curia etcetera,
[017] coram iustitiariis etcetera, inter A. querentem et B. impedientem de
[018] advocatione ecclesiæ de M. Et ad ostendendum quare non fuerunt38 etcetera39
[019] ad talem diem et talem40 locum sicut summoniti fuerunt. Et si ulterius
[020] defaltam fecerint tunc in fine brevis dicatur, et41 ad audiendum iudicium
[021] suum de pluribus defaltis. Dicatur etiam in fine brevis si opus fuerit,
[022] et42 tot et tales tam milites quam alios liberos, legales et discretos homines
[023] de proximo visneto in assisam illam ponas, et illos habeas coram præfatis
[024] iustitiariis nostris ad præfatum diem ad faciendam illam recognitionem
[025] simul cum iuratoribus prius electis. Et quod interim illam ecclesiam
[026] videant.43 Et ita quod assisa illa non remaneat pro defectu recognitorum.
[027] Vel sic et aliter: et loco talium qui de assisa44 amoventur eo quod sunt
[028] certa ratione suspecti, vel quia sunt homines vel parentes talis vel alio
[029] modo inutiles vel essoniabiles, vel loco talium qui mortui sunt, ponas tot
[030] et tales legales et discretos milites alios cum prius electis, et tales etcetera
[031] ut supra. Et summone per bonos summonitores talem, si forte absens
[032] fuerit eo die, quod sit coram etcetera, ad audiendum assisam illam et ad
[033] ostendendum quare non fuit etcetera. Et talis summonitio fit45 ex abundanti.
[034] Et habeas ibi summonitores46 et hoc breve etcetera. Teste etcetera.
[035] Et hæc47 ultima clausula48 locum habet49 in omnibus assisis quæ capiendæ



Notes

28. si non, OC, MG.

29. procedat, V, MB, MG; præcedet, OC.

30. habuerit, MSS. var.; -rint, OC.

31. Om., OC, MG.

32. operatur, V, MB.

33. habeant, V, MA.

34. invenerit, OC, MG, CM.

35-36. Om., OC, MG, CM.

37. Om., OC, MG, CM.

38. fuerint, OA, CE, Y.

39. coram etc., MSS. var.

40. Om., V, MA, MB, OC.

41. Om., MSS. var.

42. Om., OC, MG, CM.

43. viderint, V, MA, MB.

44. assisa illa, OA, OC.

45. sit, CM; om., OC, MG.

46. summonitionem, OA, CE, Y; sum., MSS. gen.

47. licet, V, MSS. var.

48. Om., MA, MB.

49. habeat, V, MA, MB, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College