Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 206  Next    

Go to Volume:      Page:    




Breve de assisa ultimæ præsentationis.


[002] REX vicecomiti salutem. Si talis fecerit te securum de clamore11 suo prosequendo,
[003] tunc summone etcetera, duodecim liberos et legales homines de
[004] visneto tali quod sint coram iustitiariis nostris ad primam assisam cum in
[005] partes illas venerint, vel apud Westmonasterium immediate vel alibi, tali
[006] die, parati sacramento recognoscere quis advocatus tempore pacis præsentavit
[007] ultimam personam quæ mortua est ad ecclesiam de tali loco, quæ
[008] vacat ut dicitur et cuius advocationem idem talis dicit ad se pertinere.
[009] Et interim ecclesiam illam videant. Et nomina eorum imbreviari facias.
[010] Et summone per bonos summonitores talem qui advocationem illam ei
[011] deforciat quod tunc sit ibi auditurus illam recognitionem. Et habeas ibi
[012] summonitores et hoc breve. Teste etcetera. <Per hoc autem12 quod dicitur
[013] deforciat, videtur quibusdam quod querens innuat per hoc quod13 deforcians
[014] sit in seisina sicut in brevi de recto, sed re vera non est ita, sed satis
[015] deforciat qui possessorem uti seisina non permiserit omnino vel minus
[016] commode impediat præsentando, appellando, impetrando, secundum quod
[017] dicitur quod14 satis facit disseisinam qui uti non permiserit possessorem vel
[018] commode, licet omnino non expellat.> Ad primum diem poterit uterque
[019] se essoniare si voluerit.15 Si autem16 ambo fecerint defaltam vacuum erit
[020] placitum et cadit breve. Si autem impediens tantum præsens sit, per iudicium
[021] recedet sine die. Si autem querens tantum præsens sit et impediens
[022] non, tunc videndum erit imprimis an17 impediens18 summonitus sit vel non.
[023] Si autem summonitus fuerit et summonitio testata per idoneos summonitores
[024] qui examinati testentur19 summonitionem, tunc resummoneatur impediens.
[025] Si autem non fuerit summonitus vel summonitio testata vel si20
[026] forte præsens fuerit primo die et causatus fuerit quod nullam omnino
[027] habuit21 summonitionem vel minus rationabilem, habeat22 alium diem
[028] rationabilem.23 Testata igitur24 summonitione vel non dedicta ab aliquo,
[029] resummoneatur per tale breve.

Si deforcians vel impediens ad primum diem summonitionis non venerit, qualiter sit resummonendus.


[031] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores A. quod sit
[032] coram iustitiariis nostris25 apud talem locum auditurus recognitionem assisæ26
[033] ultimæ præsentationis quam B. in eadem curia nostra coram eisdem
[034] iustitiariis nostris arramiavit versus eum, quis27 advocatus tempore pacis
[035] etcetera ut supra. Et ad ostendendum quare non fuit coram eisdem iustitiariis



Notes

11. clamio, MC, Co, Y; clam., OA, CE, MA, MB; om., OC, MG, CM.

12. Om., MG, CM.

13. sic quod, OC, CM.

14. Om., OC, MG, CM; om. dicitur quod, MA, MB.

15. voluerint, V, MA, MB, MG.

16. Om., MA, MB.

17-18. si, OC, MG, CM.

19. testificent, OC; testantur, MG.

20. Om., MA, MB.

21. habuerit, MB, MC, CE, Y; habeat, MG.

22-23. Om., MG, CM.

24. sibi, OC, MG.

25. Om., OA, CE, MA, MB.

26. Om., MA, MB.

27. qui, V, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College