Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 205  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE ASSISA ULTIMÆ PRÆSENTATIONIS


De assisa ultimæ præsentationis.


[003] DICTUM est supra qualiter subveniendum est ei qui iniuste et sine
[004] iudicio fuerit disseisitus de19 aliquo tenemento vel de20 servitute
[005] aliqua quæ pertineat ad tenementum in fundo alieno et quæ consistit in
[006] iure. Nunc autem dicendum est de pertinentiis quæ21 consistunt in iure22 et
[007] in proprio, sicut de seisina præsentandi, ubi scilicet quis impeditus fuerit
[008] quo minus uti possit seisina propria vel alicuius antecessori sui. Cum
[009] autem23 præsentaverint ad aliquam ecclesiam vacantem ad quam ipse vel
[010] antecessores sui præsentaverint tempore pacis, cum propriam seisinam
[011] habere debeat quis vel antecessoris sui qui ultimo præsentaverit,24 nisi ille
[012] qui deforciat vel impedit docere possit certis rationibus quare non debeat:
[013] quod quidem decidi et determinari poterit per assisam ultimæ præsentationis
[014] utraque parte vel altera tantum id in curia postulante. Sed videndum
[015] est primo cui competat25 huiusmodi assisa, quia non competit cuilibet
[016] de populo nisi ei qui semel nomine proprio præsentaverit, ut heres1 ratione2
[017] f.238] successionis, de seisina propria vel alicuius antecessoris sui cui3
[018] iure hereditario succedit ad quod4 pertinet advocatio. Et quod dicitur de
[019] uno, dicere poterit de pluribus et contra plures, cum sint quasi unus heres,
[020] quia nullus5 sine participe vel coherede assisam portare poterit6 vel respondere
[021] non magis quam in aliis assisis. Et si plures participes per assisam
[022] recuperaverint, nullus sine alio præsentabit, nec ratione æsnesciæ nec
[023] maioritatis nec pluralitatis, quia aut omnes conveniant7 aut nullus. Aliis
[024] autem qui tenent per feoffamentum et non per descensum numquam
[025] competit antequam semel8 præsentaverint, quia de seisina eorum quorum
[026] heredes non sunt petere non possunt per assisam non magis quam per
[027] breve de recto. Item nec ei qui tenet ad vitam quocumque modo et non
[028] per descensum, sicut9 nomine dotis vel ad terminum. Subvenietur10 tamen
[029] eis alio modo ut infra dicetur.



Notes

19. Om., OC, MG, CM.

20. Om., OC, MG, CM, MB, MC.

21-22. Om., OC, MG, CM.

23. Om., OA, CE, Y.

24. præsentaverint, OC, MG, MA; -erunt, MB.

25. competit, V, Y.

1. heredes, V, MA.

2. nomine, V, CM.

3. Om., V, MA, MB.

4. quos, OC, MG; quem, Y.

5. Om., OC, MG, CM.

6. Om., OA, CE; non poterit, OC, CM, MC.

7. conveniat, MA; communicant, V, OC; co(n, m)ant., MG, CM.

8. Om., OC, MG, CM.

9. sicut in, OC, MG.

10. subvenitur, V, OC; -neatur, MA; venietur, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College