Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 200  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] qua talis pater ipsius talis qui tenet vel alius antecessor cuius heres ipse est
[002] iniuste etcetera disseisivit prædictum talem, ita quod assisæ novæ disseisinæ
[003] inde arramiata fuit etcetera. Et sic per omnia ut supra de libero
[004] f.236] tenemento, cum clausula vel sine et secundum quod disseisitor et
[005] disseisitus mortui fuerint vel eorum alter, quia hic et ibi eadem ratio. Et si
[006] visus petatur, faciat petens visum tenenti1 sicut faceret querens si viveret
[007] iuratoribus, et non remaneat, si dicatur forte quod servitutes et iura videri
[008] non possunt cum sint incorporalia et per hoc invisibilia et intangibilia,
[009] quia possunt corpora videri, scilicet tenementa in quibus constituuntur
[010] talia iura et etiam tenementa ad quæ dicuntur pertinere, ut sciri possit in
[011] quibus locis et infra quas metas contineantur, sicut fit tota die de communa
[012] pasturæ per breve de recto et per breve quo iure. Simili modo ut videtur
[013] possit peti visus in iure advocationis quamvis ius videri non possit: sufficit
[014] ut videtur quod videatur corpus cui illud ius inest. Et re vera unum est
[015] videre ius et aliud ecclesiam, sicut fit in assisa ultimæ præsentationis.
[016] Quod autem dicitur supra de brevi de ingressu et2 assisis et servitutibus,
[017] illud idem dici posset de nocumentis: ut si aliquis in suo faceret iniuriose
[018] quod fundo vicini noceret et super hoc arramiata esset assisa, et ante
[019] captionem assisæ una pars moreretur vel ambæ, quod propter hoc non
[020] remaneret iniuria quoad reformationem status, quamvis non quoad pœnam,
[021] et hic eadem ratio quæ supra, et ideo idem ius per tale breve de
[022] fossato et muro et aliis levatis iniuste quod prosternantur, et de prostratis
[023] iniuste quod releventur et reparentur, et de exaltatis iniuste quod admensurentur,
[024] et de viis obstructis iniuste quod aperiantur ad usum debitum,
[025] et de aquis trestornatis3 quod4 retornentur et in statum debitum
[026] reformentur. Forma brevis talis esse poterit.

Breve de huiusmodi.


[028] REX vicecomiti salutem. Præcipi A. quod iuste etcetera relevari faciat et
[029] reparari quoddam fossatum in tali villa quod B. pater vel alius antecessor
[030] ipsius talis cuius heres ipse A. est, iniuste et sine iudicio prostravit in
[031] eadem villa ad nocumentum liberi tenementi C. in alia tali villa vel in
[032] eadem.5 Et unde assisa novæ disseisinæ inde arramiata fuit et visus terræ
[033] etcetera, et remansit assisa capienda etcetera ut supra. Vel sine clausula
[034] illa sic: et unde talis obiit antequam sibi perquirere potuit per assisam ut
[035] idem C. dicit. Et nisi fecerit etcetera. <Sed cum talis actio non debeat6
[036] extendi ad heredes in eo quod pœnalis est, et valde onerosum esset aliquando
[037] heredi et sumptuosum huiusmodi nocumenta ad statum pristinum
[038] reducere, ideo fiat quandoque breve sub iis verbis: Præcipe tali etcetera



Notes

1. tenementi, V; tenentis, OC; tenti., MG; ten., CM; petenti, MA, MB.

2. in, OC, MG, LA, CM.

3. restornatis, MA, MB.

4. Om., OA, CE, OC, MG, CM.

5. eadem villa, MA, MB.

6. debet, OC, MG; deberet, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College