Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 201  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quod permittat talem relevare sive reparare etcetera.> Eodem modo fiat
[002] si quis fossatum levaverit vel murum iniuriose quod prosternantur.7 Et
[003] hoc8 sufficiat9 exempli causa. Possit10 enim formari breve de huiusmodi ad
[004] similitudinem assisæ mortis antecessoris,11 quasi continuata12 seisina13 ab
[005] antecessore usque ad heredes, ut14 si nocumentum factum fuerit et ille cui
[006] iniuriatum sit moriatur eodem die vel in crastino vel tertio die, quia talis
[007] retinet possessionem civilem et statum quamvis naturalem amiserit. Et
[008] poterit heres ex tali seisina recenter prosternere vel levare sicut posset
[009] antecessor si viveret, si hoc liceat heredi. Et tunc sic: Præcipe A. quod
[010] iuste etcetera, relevare faciat vel reparare quoddam fossatum in tali villa
[011] quod quidam15 B. pater ipsius A. cuius heres ipse est iniuste etcetera
[012] prostravit in eadem villa ad nocumentum etcetera. Vel competere poterit
[013] heredi assisa novæ disseisinæ de nocumento sicut competeret antecessori
[014] f.236b] dum vixit, propter talem continuationem, quia per civilem
[015] possessionem quam antecessor retinuit iniuriatur heredi sicut antecessori,
[016] quia antecessor incontinenti possit reficere vel prosternere nisi impediretur
[017] quasi morte præventus. Si autem negligens fuit16 antecessor in impetrando
[018] longe ante mortem suam, ita quod sibi per negligentiam17 non impetravit
[019] cum18 posset, heredi non dabitur actio per breve de ingressu propter
[020] negligentiam antecessoris, quia non videtur quod heredi nocere19 possit
[021] quod antecessori non nocuit.

Si infra summonitionem itineris iustitiariorum contingat disseisinam fieri qualemcumque, tunc fiat tale breve.


[023] CONTINGIT quandoque disseisinam fieri infra summonitionem itineris iustitiariorum
[024] ubi non erit necesse recurrere ad curiam pro habendo breve, sed
[025] fiat per iustitiarios in hac forma: Titius de tali loco et socii sui iustitiarii
[026] itinerantes in tali comitatu vicecomiti tali salutem. Questus est nobis talis
[027] quod talis iniuste etcetera. Et sic in omnibus ut supra præterquam de
[028] termino, et tunc dicatur, scilicet infra summonitionem itineris nostri. Et20
[029] ideo tibi præcipimus etcetera ut supra. Et statim capiatur assisa cum
[030] iuratores præsentes sint et visum fecerint. Sed videndum erit utrum disseisina
[031] facta fuerit in ipso itinere et infra summonitionem itineris vel ante,
[032] in parte vel in toto, ut breve conveniat cum querela, et per omnia procedendum
[033] erit et respondendum ut supra.

Quod non debet fieri disseisina super disseisinam nec assisa super assisam nec iurata super iuratam nec convictio super convictionem.





Notes

7. prosternatur, V, OC, MG.

8. huiusmodi, MA, MB.

9. sufficit, MG, CM, MC.

10. posset, LA, MC, OC, MG.

11. antecessorum, OA, CE, LA; antec., MSS. gen.

12. continua, OA, CE, Y, MA, MB, Co.

13. concessa, OA, CE, Y, MA, MB, Co.

14. et, MA, MB.

15. sic, OA, MB; quidem (quid.), MSS. gen.

16. fuerit, MSS. var.

17. n. suam, Y, OC, MG.

18. quod, MA, MB.

19. noceri, V, LA.

20. Om., MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College