Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 199  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quibus necessaria erit prolixior mora in mercato. Tertio vero pars relinquitur
[002] redeuntibus de mercato ad propria, et quæ quidem omnia necesse
[003] erit facere de die et non de nocte propter insidias et incursum latronum,
[004] quod omnia sint in tuto. Cum igitur infra talem terminum impetretur
[005] mercatum, erit prosternendum quia nocumentum damnosum est et iniuriosum
[006] quia sic vicinum. Si autem ultra talem terminum, licet damnosum sit
[007] non erit tamen iniuriosum quia remotum et non vicinum. Item poterit
[008] mercatum esse vicinum et infra prædictos terminos et non iniuriosum quia
[009] non damnosum sed potius ad commodum, ut si illud de novo levatum sit
[010] secundo die vel tertio ad plus post diem alterius mercati. Si autem ante,
[011] secundo die vel tertio, erit iniuriosum quia damnosum. Et unde si mercatum
[012] non sit vicinum, non erit demoliendum quia non iniuriosum licet
[013] damnosum. Si autem vicinum et infra terminum prædictum, si fuerit ad
[014] commodum erit sustinendum propter verba nisi sit ad nocumentum. Item
[015] si levatio unius sit ad nocumentum alterius, tunc videndum quod ipsorum
[016] primum levatum, et ideo licet ad nocumentum non10 tamen iniuriosum
[017] quia primum. Item quamvis damnosum non erit iniuriosum si de licentia
[018] querentis levatum sit.

Breve de ingressu post disseisinam factam de servitutibus et earum pertinentiis si una partium moriatur vel pars utraque.


[020] IN assisa novæ disseisinæ de communa pasturæ vel alia communa quæ
[021] servitutes dici possunt et iura, si contingat quod una partium moriatur
[022] vel ambæ, nihilominus remanebit iniuria licet cadat assisa in eo quod
[023] pœnalis est, ut supra dicitur de libero tenemento. Et sicut11 assisa illa
[024] pœnalis est et personalis et rei restitutoria,12 sic13 est ista restitutoria status
[025] quantum ad heredes et alios possidentes, ut res ad statum debitum reducatur
[026] per breve de ingressu, sicut ibi et per tale breve.

Breve.


[028] REX vicecomiti salutem. Præcipe A. quod iuste etcetera reddat B. communam
[029] pasturæ ad tot averia vel quantum pertinet ad tantum tenementi14
[030] in eadem villa secundum modum feoffamenti. Vel sic: communam pasturæ
[031] per totam terram suam ad tot averia vel ad15 omnimoda, in boscis et vastis
[032] ubique16 extra blada, prata17 et rationabilia defensa. Vel sic: communam
[033] bosci18 vel brueræ vel turbariæ ad rationabile estoverium, vel communam
[034] pessonæ. Item communam fodiendi, hauriendi, venandi, piscandi et huiusmodi,
[035] secundum omnia genera communarum cum pertinentiis in tali villa,
[036] quæ pertinet ad liberum tenementum suum in eadem villa vel in alia, et de



Notes

10. alterius non, MA, MB.

11. sic, MA, MB; om., OC.

12. restutoria, restitoria, restituria, MSS. var.

13. sicut, OA, MA, MB.

14. sic, OA, CE, Co, LA; tenementum, V; ten., MSS. gen.

15. Om., OC, MG, OA, CE, Co, Y.

16. et ubique, MA, MB, OC.

17. et prata, MA, MB.

18. pasturæ, MA; pasturæ communam bosci, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College