Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 19  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] saltem impediat quo minus commode uti possit. Et quo casu licet eum
[002] omnino non expellat, tamen facit ei disseisinam cum commodum utendi
[003] ei omnino auferat, vel quo minus commode, quiete et in pace uti possit
[004] impediat, possessionem inquietando et pertubando. Item non solum fit
[005] disseisina secundum quod prædictum est, fit etiam si quis præpotens26
[006] uti voluerit in alterius tenemento contra ipsius tenentis voluntatem
[007] arando, fodiendo, falcando et asportando, <contendendo27 tenementum
[008] esse suum quod est alterius. Si autem nihil clamaverit in tenemento
[009] aliud erit, quia tunc erit transgressio et28 non29 disseisina de libero tenemento30>
[010] vel31 pecora32 immittendo,33 vel alio quocumque modo sic
[011] servitutem imponendo fundo qui prius liber erat. Et unde quamvis omnino
[012] non expellat vel impediat, sic imponendo servitutem aufert libertatem
[013] quo minus possessor libere teneat. Item facit quis disseisinam ei qui
[014] possidet, ut cum ius habeat utendi fruendi in alieno uti voluerit alio
[015] modo, alio tempore, alio genere quam uti deberet, vel aliter quam servitus
[016] fuerit constituta. <Item facit quis disseisinam non solum si fiat ut prædictum
[017] est, sed fit cum quis in seisina fuerit ut de libero tenemento et ad
[018] vitam, vel ad terminum annorum, vel nomine custodiæ, vel aliquo alio
[019] modo, alium feoffaverit in præiudicium veri domini et fecerit alteri
[020] liberum tenementum, cum duo simul et semel de eodem tenemento et
[021] f.162] in solidum esse non possint34 in seisina. Item facere poterit quis
[022] disseisinam sub colore districtionis, ut si quis distringat pro servitio cum
[023] nihil ei debeatur, vel1 cum ei solutum fuerit, vel cum modum districtionis
[024] excedat. Item si quis uti voluerit cum iuste possidente velit2 nolit, et si3
[025] contra suam voluntatem opus fecerit manifestum.4 Item facit5 disseisinam
[026] qui iuste possidentem impedit quo minus in pace et quiete uti possit
[027] faciendo ei contentionem iniustam. Sed omnis contentio non erit6 iniusta,
[028] ut si verus dominus contentionem moveat ei qui rem suam iniuste detinet
[029] ne pacificam habeat possessionem sive seisinam, sed interruptam, ne
[030] currat tempus per desidiam. Item disseisiri poterit quis iniuste et sine
[031] iudicio de tenemento suo, licet tenementum non teneat libere sed ad
[032] terminum annorum, vel de dominico regis, vel huiusmodi: talibus iniuriari
[033] poterit sicut aliis prædictis, sed non succurritur eis7 per tale breve.>

De violenta disseisina, id est de simplici violentia et sine armis.


[035] DICTUM est supra de qualitate disseisinæ, et quæ aliquando potest esse
[036] violenta et aliquando simplex sine violenta, et violenta sine armis et



Notes

26. praeponens, MA, MB, OC.

27. concedendo, OA, CE, MC, Co.

28. Om., OC, MG.

29. Om., CE, Y, Co.

30. tenemento extra, OC, MG.

32. pectora, OA, MG.

31-33. Om., OB, MB, CM.

34. possunt, MA, CM, Y.

1. ut, OB, MA, MB, CM.

2. velit et, OB, MA, MB, CM.

3. Om., OB, MA, MB, CM.

4. manufactum, OA, MC.

5. facit quis, OB, MA, MB.

6. est, MA, MB, CM.

7. ei, OC, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College