[001] uno facto per quod plura nocumenta imminere4 possunt vicino, ut si viam [002] obstruat fossato per quam ingredi solet pasturam,5 facit disseisinam de [003] communa et similiter nocumentum in via: et divertit aquam, et sic facit [004] unam disseisinam de communa in proprio et duo nocumenta ex uno facto, [005] et inde fiat up supra. Item potest unus ex uno facto pluribus obligari et [006] teneri ex disseisina et nocumento, ut si quis alterius tenementum incluserit [007] vel commune,6 et in quo unus liberum tenementum habeat et alius communam [008] pasturæ, unus vel plures, tertius iter et actum per medium, quartus [009] ad aquationem in aliqua parte, et sic in infinitum: plures erunt hic [010] disseisinæ et plura nocumenta, unde prius recurrendum erit ad remedium [011] quod totum terminat si dominus tenementi voluerit, alioquin quilibet agat [012] pro se et per se. Item si quis divertit cursum aquæ, refert in quo comitatu [013] vel in qua villa vel in quo loco factum fuerit id quod nocet, sicut in gurgite, [014] stagno et piscaria. Item refert utrum aqua in qua7 id factum est quod nocet [015] propria sit eius de quo queritur vel communis vel in parte propria, scilicet [016] usque ad filum aquæ, et partim aliena. Si autem omnia propria eius qui [017] divertit et in eadem villa, et tenementum cui nocitum est in eadem villa, [018] tunc stat8 breve, cum dicatur quod talis divertit cursum aquæ in tali villa [019] ad nocumentum liberi tenementi talis in eadem villa. Si autem aqua sit [020] communis plurium et propria, non dico tantum ad usum piscandi, tunc [021] refert quid.
Si mercatum aliquod levatum sit ad nocumentum vicini mercati.
[023] POTERIT inter alia nocumenta concedi libertas ad nocumentum libertatis [024] prius concessæ, ut si cui concedatur libertas habendi mercatum aliquo loco [025] certo ita quod non sit ad nocumentum alicuius mercati vicini. Et unde [026] imprimis videndum quale mercatum dici debeat vicinum et quale non [027] vicinum sive remotum. Item quale sit nocumentum ad hoc quod sufficiat [028] ad tollendum id quod nocet, scilicet utrum damnosum et iniuriosum vel [029] tantum damnosum et non iniuriosum quia remotum, vel damnosum et [030] iniuriosum quia vicinum, vel si vicinum non iniuriosum quia non ad [031] damnum sed ad commodum. Vicinum autem dici poterit mercatum et [032] nocumentum iniuriosum quia damnosum quandoque, ut si novum merca- [033] f.235b] tum levatum sit infra sex leucas et dimidiam9 et tertiam partem [034] dimidiæ. Et est ratio secundum dicta seniorum quia omnis rationabilis [035] dieta constat ex viginti miliaribus. Dividatur dieta in tres partes. Prima [036] pars matutina detur euntibus versus mercatum. Secunda vero detur ad [037] emendum et vendendum, quæ quidem sufficere debet omnibus nisi sint [038] forte mercatores stallati qui merces deposuerint et exposuerint venales,