[001] tricensimo secundo comitatu Suthamtoniæ de quadam aqua trestornata26 [002] in insula de Wyth inter Simonem de Bendenge querentem et Iordanum de [003] Insula. Et quæ nunc dicta sunt sufficiant exempli causa, ut sciatur qualiter [004] tollenda sunt nocumenta et qualiter per assisam reformanda sint omnia [005] et27 in pristinum statum reducenda. Item de stagno et gurgite levato vel [006] prostrato ad nocumentum iniuriosum, videndum erit utrum omnino levatum [007] sit in tenemento ipsius querentis cum habeat tenementum ex utraque [008] parte ripæ. In quo casu potius erit ibi disseisina de libero tenemento quam [009] assisa de nocumento. Si autem levatum vel prostratum omnino in tenemento [010] illius de quo queritur, ibi erit potius assisa de nocumento quam de [011] libero tenemento, cum hoc totum sit in alieno. Si autem pars quædam in [012] proprio et pars quædam in alieno, ut28 si aqua dividatur per medium, tunc [013] pro ea parte quæ fuerit in proprio locum habebit assisa novæ disseisinæ de [014] libero tenemento, et pro ea parte quæ fuerit in alieno locum habebit assisa [015] de nocumento: et sic duæ erunt assisæ de uno29 facto. Et cum onerosum sit [016] utramque30 prosequi, videndum erit31 quæ illarum debet32 præferri ad [017] iniuriam ex toto tollendam, ne pro una parte33 procedat et pro alia infecta [018] remaneat. Et si velitis corrigere per assisam novæ disseisinæ totum quod [019] actum est de libero tenemento, hoc esse non poterit, quia assisa illa non [020] comprehendit assisam de nocumento quod34 factum est in alieno. Melius [021] est igitur quod per assisam de nocumento35 per quam poterit utraque [022] terminari, quia assisa de nocumento extendit se ad fundum alienum, et36 [023] assisa novæ disseisinæ de libero tenemento extendit se ad fundum alienum,37 [024] in eo quod nociva est et iniuriosa, licet se non extendat38 quantum [025] ad liberum tenementum. Et sic assisa de nocumento terminat utramque, [026] f.235] scilicet quod nocumentum tollatur et quod res ad statum pristinum [027] reducatur. Item ex uno facto plures possunt esse disseisinæ de libero [028] tenemento et1 plura nocumenta iniuriosa eodem modo. Plures disseisinæ de [029] libero tenemento,2 ut si quis fossatum levaverit in fundo alieno invito [030] domino, per hoc facit disseisinam de libero tenemento ei qui dominus est, [031] et obstructionem viæ et diversionem aquæ quæ sunt quasi nocumenta [032] iniusta3 secundum quosdam licet in alieno. Sed omnes terminari possunt [033] per unicam assisam de libero tenemento cum surgant ex uno facto, per [034] facti emendationem. Si autem una vel ambæ erigantur quæ nocent, adhuc [035] poterit iniuria remanere pro parte. Et ideo melius est quod una assumatur [036] quæ totum terminat negotium. Eodem modo potest quis facere in suo ex