Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 196  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] iniuriosum licet damnosum non erit demoliendum. Item si non iniuriosum
[002] ei qui queritur licet aliis iniuriosum et damnosum, cadit actio quantum ad
[003] illum qui queritur licet non quantum ad alios. Item quamvis iniuriosum et
[004] damnosum ei qui queritur, amittit actionem si prostraverit propria auctoritate
[005] et sine iudicio post longum intervallum ubi conqueri deberet, licet
[006] recenter prosternere posset secundum quod tunc præsens esset vel absens
[007] ille cui nocitum13 est. Item poterit nocumentum esse iniuriosum et damnosum
[008] quantum ad unum vel plures personas privatas et quantum ad
[009] privatum nocumentum. Poterit etiam esse nocumentum contra communem
[010] utilitatem quæ semper et in omni casu præferenda est privatæ.>
[011] Si autem nihil sit quod dici poterit contra assisam procedat assisa. Et
[012] si faciat pro querente, amoveatur id quod nocet et in pristinum statum
[013] redigatur ad custum eius qui deliquit. Et fiat per omnia sicut esse solet
[014] et debet, sive fieri debeat prostratio et demolitio, refectio14 sive reparatio,
[015] f.234b] apertio15 sive admensuratio. Et unde si per iudicium aliqua
[016] istorum fieri debeant, ad veterem formam reformentur secundum altitudinem
[017] et profunditatem, latitudinem et longitudinem et strictitatem.
[018] Restitui enim debet primus status et refici. Reficit enim qui reparat et qui
[019] aperit et qui purgat, quia purgare16 refectionis portio est. Sed non potest
[020] quis sub specie refectionis deterius aliquid facere neque altius neque17
[021] latius18 neque humilius neque longius aliquid facere. Item non potest quis
[022] aquæ ductum sic purgare per quod aqua aliter fluat quam fluere solet. Si
[023] quis convictus fuerit per assisam quod aquam diverterit vel aliquid fecerit
[024] vel immiserit per quod aqua pressior vel altior vel rarior fluat vel rapidior,
[025] vel per quod in aliquo minuatur vel per quod alveum fluminis mutet19 cum
[026] incommodo vicini. Item non solum tenetur qui aquam divertit, sed ille qui
[027] denegat vel20 aliter aqua fluat cum ius non habuerit.21 Item tenetur quis
[028] qui dolo fecerit quo magis aqua aliter fluat quam solet vel minus solito.22
[029] Ut si fossam in suo fecerit vel ita aquæ ductum refecerit vel purgaverit
[030] quod modum excedat, et per hoc aquam vicini23 auferat in toto vel in
[031] parte. Et in quibus casibus si in hoc præsumptum fuerit, totum ad pristinum
[032] statum per assisam reformabitur. Sed si quis cum per assisam sibi
[033] perquirere deberet24 vel cum perquisiverit, propria auctoritate spreto iudicio
[034] seisinam suam usurpaverit quod per iudicem reposcere deberet, quod25
[035] sic sibi præsumpsit per iudicem restituet, vix in posterum audiendus super
[036] ipsa proprietate, ut coram ipso rege apud Clarendonam anno regni sui



Notes

13. nactum, OC, MG.

14. et refectio, CE, MA.

15. aperitio, V, MA, MB.

16. purgatio, V, OC, MG.

17-18. Om., MA, MB.

19. mutat, MA, MB.

20. ut, LA; quod, V; sic, MSS. gen.

21. habuit, CE, Y.

22. soluto, OA, MA.

23. vicino, V, LA.

24. debet, LA, MA; debeat, MB; debent, MC.

25. quia, MB; et, Y; om., MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College