[001] iniuriose, quia si querens tenementum non habeat cui noceri1 possit non [002] valebit querela, vel ille de quo queritur tenementum habeat quod noceat. [003] In adventu vero iustitiariorum faciendæ sunt plures interrogationes ut [004] sciri possit2 utrum ad querentem pertineat actio vel non: quo casu cum [005] intentionem fundaverit querens, excipere poterit ille de quo queritur [006] contra intentionem querentis multis modis, secundum quod respondetur [007] supra in assisa novæ disseisinæ. Continetur enim in brevi, questus est [008] nobis talis quod talis. Et eadem fiat responsio ut fit supra de libero tenemento, [009] ut si dicat quod fossatum non levavit vel quid aliud, sed alias3 non [010] procedat4 assisa maxime quoad pnam et per hoc breve, quia heredes et [011] succedentes non tenentur ad pnam ex delicto aliorum, licet teneantur ad [012] restitutionem status quod res ad statum pristinum deducatur, etiam sine [013] pna ut supra: et non quia iniuriam fecurunt sed quia tenent rem quæ [014] nocet, ad similitudinem eius quod dicitur de tigno iniuncto, quod quis [015] teneatur actione de tigno iniuncto, non solum qui tignum iniunxit5 sed ille [016] qui tignum habet iniunctum. Et simili modo videtur de eo dicendum qui [017] fossatum vel stagnum vel alia quæque prostraverit vel levaverit, cum illa [018] habeat6 prostrata vel levata. Et illud idem erit dicendum ut videtur si [019] tempore nocumenti facti non habuit7 querens tenementum cui noceri [020] potuit, et ideo quia non fuit8 ei iniuriatum,9 et de iniuria alteri illata nemo [021] adquirere sibi debet, vel potest actionem vel querelam.10 Item continetur [022] iniuste et sine iudicio: et tunc fiat eodem modo quo supra de libero tenemento. [023] Item continetur levavit vel prostravit vel exaltavit: quo casu responderi [024] poterit quod ipse non levavit sed alius: sed cum11 quod alius [025] levavit dirutum12 esset vel corruptum vel prostratum, etiam sine iudicio [026] ipse illud refecit et reparavit. Item ad hoc quod dicitur ad nocumentum, [027] respondere poterit quod nullum est ibi omnino nocumentum, vel si nocumentum [028] ibi fuerit, illud non est iniuriosum nec querens ius habet prohibendi [029] ne fiat, sicut videri poterit in molendino levato in fundo alieno, ubi [030] vicinus prohibere non poterit ne fiat licet damnum sentiat, quia damnum [031] illud non est iniuriosum licet damnosum, et sic dici poterit de aliis nocumentis [032] quæ damnosa sunt licet non iniuriosa. Item dicitur ad nocumentum [033] liberi tenementi talis: unde oportet quod ille qui queritur liberum habeat [034] tenementum, quia nemo potest servitutem adquirere alicuius prædii vel [035] fundi nisi quod habeat prædium et liberum tenementum, nec quisquam [036] debere servitutem nisi qui prædium habet et liberum tenementum. <Iniuste [037] si nocumentum iniuriosum et damnosum erit demoliendum. Item si non