Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 194  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] de tali villa quam in ea habere debet ut dicit, et sicut rationabiliter etcetera.
[002] Eodem modo de piscaria.

Item de piscaria.


[004] PRÆCIPLMUS tibi quod iustities talem quod iuste etcetera permittat talem
[005] habere communam piscariæ suæ in aqua sua de tali villa quam in ea
[006] habere debet et solet ut dicit, sicut rationabiliter etcetera.25 Breve autem
[007] de habendo rationabile estoverium vicecomiti directum quod iustitiet ut26
[008] supra.27 Breve autem de conventione vicecomiti directum quod iustitiet
[009] infra.28 Officium vero vicecomitis est in hac parte quod in præsentia partium
[010] convenire faciat hundredum sive wapentakium. Et imprimis videat
[011] in cuius fundo sive tenemento illud opus novum factum fuerit. Et si in
[012] fundo illius de quo queritur inveniatur factum iniuste et ad nocumentum
[013] liberi tenementi querentis, si hoc constiterit per iuratam, vicecomes amovere
[014] faciat per visum recognitorum id quod nocet ad custum delinquentis,
[015] et illud fieri faciat sicut esse solet et debet. Si autem rex voluerit quod
[016] huiusmodi nocumenta terminentur coram iustitiariis suis quibuscumque,
[017] tunc fiat breve in hac forma.

Si coram iustitiariis tunc sic.


[019] REX vicecomiti salutem. Questus est nobis talis quod talis iniuste etcetera,
[020] levavit quoddam fossatum vel quædam alia, ut supra in primo brevi per
[021] ordinem, in tali villa ad nocumentum liberi tenementi sui in eadem villa
[022] vel in alia, post ultimum reditum etcetera. Et ideo tibi præcipimus quod si
[023] idem talis fecerit te securum etcetera, tunc facias duodecim liberos et
[024] legales homines de visneto illo videre fossatum illud, vel alia superius
[025] nominata, et tenementum illud, et nomina eorum imbreviari. Et summone
[026] eosdem per bonos summonitores quod sint coram iustitiariis nostris ad
[027] primam assisam etcetera, parati inde facere recognitionem. Et pone per
[028] vadium et salvos plegios præfatum talem vel ballivum eius etcetera, ut
[029] supra de nova disseisina de libero tenemento. De officio vicecomitis et aliis
[030] fiet29 ut supra de assisa novæ disseisinæ de libero tenemento, præterquam
[031] de visu iuratoribus faciendo. In quo casu querens faciat visum iuratoribus
[032] de eo quod nocet, qualecumque sit illud vel quantum vel per quas metas,
[033] ut certa res in iudicium deducatur, et ut scire30 possit utrum plus posuerit
[034] in visu suo vel minus quam noceat vel etiam nihil, ut inde certificare
[035] f.234] possint31 iustitiarios32 cum fuerint requisiti. Item utrum nocumentum
[036] iustum sit vel iniuriosum, magnum vel minimum vel omnino
[037] nullum licet damnosum, ut per hoc scire possint utrum querela pertineat
[038] ad querentem vel non. Item videre oportet tenementum cui nocitum est



Notes

25. Om., LA, MC.

26. Om., OA, CE, LA, MC.

27. Om., OC, LA.

28. ut infra, OC, MG, CM.

29. fiat, MA, MB.

30. sic, V, MSS. gen.; sciri, OC, CM.

31. possunt, V, MB; possent, MG.

32. iust. MSS.; iustitiarii (certificari), V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College