Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 193  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] cisterna non habet aquam perpetuam nec aquam vivam, quia cisterna
[002] imbribus concipitur, sed et lacus, piscina, puteus aliquando vivam aquam
[003] non habent. Item si quis ire ad fontem prohibeatur habet actionem quare
[004] quis obstruxerit, quia cui conceditur haustus conceditur ei iter ad fontem
[005] et accessus, et licet quis uti possit, tamen novas venas quærere vel aperire
[006] non potest, quia aliter uti non potest quam alio anno uti solet. Rivus
[007] autem locus est per longitudinem depressus quo aqua decurrat. Specus est
[008] locus ex quo despicitur, et inde dicta sunt spectacula. Reficere autem
[009] est id quod corruptum est in pristinum statum restaurare. Ei15 vero permittitur
[010] reficere et purgare rivum qui ius habet servitutis et qui aquæ
[011] ducendæ causa id fecit. In pristinum statum dico quia si quis rivum
[012] deprimit vel attollit, dilatat vel extendit, operit apertum vel contra per
[013] excessum delinquit. Item aquæ ductus quandoque debetur et datur prædiis
[014] et quandoque personis. Quod vero prædiis datur, persona extincta non
[015] extinguitur. Quod autem datur personis cum personis amittitur, et ideo
[016] ad nullum transit successorem. Si diurnarum vel nocturnarum horarum
[017] aquæ ductum habeam, non possum alia hora ducere quam qua ius habeam.
[018] Item dividi poterit aqua non solum temporibus sed mensuris.>
[019] f.233b] Et in hoc vicecomes est16 iustitiarius17 sicut super detentione
[020] averiorum contra vadium et plegium,18 propter communem utilitatem ne
[021] animalia diu inclusa pereant. Eodem modo de pastura et de19 piscaria
[022] et de habendo rationabile estoverium in bosco et bruera, et in quibus
[023] non habet potestatem cognoscendi sine waranto nisi tantum de via,
[024] sed sine brevi dum tamen hoc fecerit recenter flagrante20 delicto ad
[025] querelam: sed post longum intervallum se intromittere non debet sine
[026] waranto nec sine brevi. Nec licitum erit vicecomiti se intromittere sine
[027] brevi ultra tempus quod conceditur disseisito, et hoc non nisi cum consensu
[028] et querela eius cui iniuriatum est. Forma brevis directi21 vicecomiti22
[029] de via talis23 est.24

Forma brevis de iustitiando aliquem quod permittat alium habere viam.


[031] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod iustities talem quod iuste
[032] etcetera permittat talem habere quandam viam in terra sua de tali villa
[033] quam in ea habere debet et solet ut dicit, sicut rationabiliter monstrare
[034] poterit quod in ea habere debeat. Ne amplius etcetera. Item aliquando de
[035] pastura vicecomiti hoc modo. Præcipimus tibi quod iustities talem quod
[036] iuste etcetera permittat talem habere communam pasturæ suæ in terra sua



Notes

15. si, LA, MC.

16-17. et iust., OA, CE, LA, MC, MB; esset iust., CM; in iust., MA; iustitiet, OC; et iustitiarii faciant, V, MG (et iust. fac.); sic, Y, Co. (corr.), (cf. f. 155b).

18. pleg. (=plegios ?), MSS.

19. Om., LA, MC, OC, MG.

20. fragrante, OA, MA, MB, MG, LA.

21-22. est d. v. (v. est d.), OA, CE, LA, MC, OC.

23. tale, MA, Y; tal., MSS. var.

24. Om., OA, CE, LA, MC, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College